Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam porro aliam Fausti tergiuersationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae luce percuteretur, callidissimam se inuenisse arbitratus est. etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum [*]( 1 Ioh. 1. 47 6 cf. I Reg. 10, 1; Ex. 29 ,11 Sap. 2, 18 sqq. ) [*]( 1 messyam C interpraaatur L 4 IPm LSGMb 7 chrystos L demum] dItl CSM deum pI G dell (eil in ras.) L demunt b (in mg. alii deum) 8 excecati L 11 condempnemus C 12 post respectus add. eius S 13 liberauit L 15 illorum] eorum C 16 quod (o ex i) S uerissimis G uerissime (me fact. ex mis) S 20 dogmenta L 21 tanta b copiam om. b 22 calQpnias C 23 reputamus Cx 25 ipse] ipsa SG lucem L repercuteretur b re eras. in M )

374
habitum est. quis enim dementissimus diceret eneruis esse fidei de Christo sine teste non credere ? uellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent; an illam uocem de caelo audierunt: hic est filius meus? ei quippe uoci potius Faustus nos iubet credere, qui de Christo non uult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam eiusdem uocis notitia sine homine teste peruenerit, cum et manifestum sit sic eam peruenisse, et apostolus dicat: quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo pradicabunt. si non mittantur? sicut scriptum est: quam speciosi pedes eorum qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona! uidetis certe, quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae propheticum testimonium comitetur. ut enim non contemnerentur neque fabulosa ducerentur, quae apostoli adnuntiabant, demonstrabantur haec a prophetis ante fuisse praedicta, quia etsi adtestabantur miracula, non defuissent — sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant — qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica uinceretur. magicis enim artibus longe antequam nascerentur. prophetas sibi constituere, a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. sed uidelicet uetat nos Faustus de uero Christo Hebraeis prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.