Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uellem scire, immo melius nescierim, qua caecitate . animi legerit Faustus, ubi uocauit Iacob filios suos et dixit: congregamini, ut nuntiem uobis, quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus: congregamini et audite. [*]( 14 Gen. 22, 18; 26, 4; 28, 14 16 Ex. 3. 6 20 cf. Gen. 24, 2 . 9 ) [*]( 1 figurate L 2 interpretspmur S interptemur LM interpretamur G presertim SG 5 fysologias LSMG fysiologias C teologias GSLMX 6 interpraaando L conantur b plenae LM 7 iudicantes LPb 9 turpituding SGL, (m er.) M liueri S'M'G supstione M 10 alia] illa b 11 ipsa (8. I.) S 12 imple*tarum C 13 profeticis SG . 16 inmerito Ll. (n ex m) M dicti SlG et deus isaac (a. 1. m. 2) L 18 immerito L1 20 uenturum L1 21 pronuntiamus Ll 23 cecitate L • 24 uocabit C1 suos om. C 25 annuntiem Mb occursura (oc s. a m. 1) S )

368
filii Iacob: audite, Israhel, patrem uestrum. hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. audiamus ergo, quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus. uenit ex semine Dauid secundum carnem. sicut apostolica doctrina testatur. Iuda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? non deerit princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium alligans ad uineam pullum suum et cilicio pullum asinae; lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum; fulgentes oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. falsa sint ista. obscura sint ista, si non in Christo euidentissima luce claruerunt, si non eum laudant fratres eius apostoli et omnes coheredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius; si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curuantur ad terram crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc aduersantur; si non eum adorauerunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae saluae factae sunt; si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo paruulus factus est — propter hoc additum: de germinatione filius meus. causa quippe reddita est, quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: catulus leonis fortior iumentis, hoc est etiam paruulus fortior maioribus si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite [*](4 Rom. 1,3 5 Gen. 49, 1 sqq. 23 cf. Rom. 11, 5 26 Prou. 30. 30 ) [*]( 2 prophetantis (tan s. l. a m. 1) L 5 laudant C laudabunt h 8 ascendisti (sc ex cc corr. tn. 1) C 9 suscitauit L 11 quae.. (' repositi SG expectaxio (a s. I.) C 13 cilitio C, (in mg. al. funicJo) b lauauit LS*G labauit (b ec u) M 14 fulcentes GSl,b (in mg. af . fului) 15 sint om. C 16 claruerint C 18 ipsius non sunt. Manus ttqq. SG 21 auersantur b 22 electione L *28 saljie facte S est catnlus CSMG 27 minoribus SlG 28 cum om. C )
369
reddidit spiritum; si non dormiuit ut leo, quia et in ipsa morte non est uictus, sed uicit, et ut catulus leonis - inde enim mortuus unde et natus — si non ille eum suscitauit a mortuis, quem nemo hominum uidit nec uidere potest — eo enim, quod dictum est: quis suscitabit eum? satis expressa est tamquam ignoti significatio — si defuit princeps ex Iuda et dux ex femoribus eius. donec uenirent oportuno tempore, quae promissa tamquam reposita fuerant. sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est. ita non defuit rex de semine Iuda, donec uenirent, quae reposita erant illi. sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit, quod promissum est, uide. quid sequatur: et ipse expectatio gentium; ipse alligauit ad uineam pullum suum, id est populum suum in cilicio praedicans et clamans: agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum. populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae conparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Hierusalem, id est in uisionem pacis, docens mansuetos uias suas. si non lauat in uino stolam suam: ipsa est enim gloriosa ecclesia. quam sibi exhibet non habentem maculam aut rugam; cui dicitur etiam per Esaiam: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium. tamquam niuem dealbabo. unde nisi de [*](4 cf. I Tim. 6, 16 11 cf. Matth. 2, 3 sqq. 14 Matth. 3, 2 19 cf. Matth. 21, 2 sqq. 22 cf. Ephea. 5, 27 28 Ee. 1, 18 ) [*]( 4 eo] ergo b 5 suscitnuit LSMG suscitabit (b ex u corr. m. I) C 7 ex femoribus] de fem. SMGC1 9 littere certissime L hystoriae 8 ystoriae M iudeorum C 10 herodem alienigenam C in gente] ingentem G in gentem b 11 iudeorum C natus est xpf SG xpf natus est b 14 uidej unde LSlGM* 16 cilitio Cb clamans et praedicans C 17 adpropinquabit LSb adpropinquabit (b ex u) G telorum C 18 illij ibi b cognoscimus subditum C 19 in quostolam suam (s. text. adscr.) S, (in marg.) G id est om. b 20 uisione Lb 21 lauat (u er, b corr.) M lauit b ecclesia (pr. c a. I.) S 22 eribet C habentem (h 8. I.) S rugam (g ex c corr.) S 24 fenitium C fenicium LMS2Gab niue GSb nibS Ml de om. LSG ) [*]( XXV Anjr. '!!P.CI. Ii. ) [*]( 24 )
370
dimissis peccatis ? in quo ergo uino nisi illo, de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem pecca- , torum? ipse est enim botrus ille, qui pependit in ligno. propterea et hic uide, quid adiungat: et in sanguine uuae amictum suum. iam uero fulgere oculos eius a uino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. unde quiddam paulo ante commemorauimus dicente Paulo: siue enim mente excessimus, deo. hi sunt fulgentes oculi a uino. sed tamen quia sequitur: siue temperantes sumus, uobis, nec paruuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi, quia et hic sequitur: et dentes candidiores lacte.