Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Nobis autem quisquis dixerit non ideo alia uel gesta uel scripta, ut Christus in eis intellegatur, excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc inpletarum aliis praesagiis propheticis apertis manifestisque ferietur, sicuti est illud: in semine tuo benedicentur omnes gentes. hoc dictum est ad Abraham. hoc ad Isaac, hoc ad Iacob. unde non inmerito dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. conpleturus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. nec inmerito ipse Abraham, cum eius seruus ei iurasset, sub femore suo iussit eum ponere manum, sciens inde uenturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non nunc praenuntiamus. sed quod tunc praenuntiatum est, nunc uidemus.