Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis ueteribus legis et prophetarum libris figurate Christum adnuntiant, quantalibet breuitate perstringere ? nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando uertantur. hoc forte Iudaei possunt dicere siue pagani; eis autem, qui se christianos putari uolunt, premit ceruicem apostolica auctoritas dicens: omnia haec in figura contingebant illis et: haec omnia figurae nostrae fuerunt. nam si Ismahel et Isaac homines nati duo testamenta significant, quid credendum est de tot factis. quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? nihilne significant? si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos uocum characteres, uideret eas in pariete conscriptas honorato aliquo loco: quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? ac non potius intellegeret scriptum, ut si legere non ualeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? ita prius illa omnia. quae sunt in uetere instrumento scripturarum sanctarum, . quisquis non peruerso animo legerit, sic oportet moueatur, ut aliquid ea significare non ambigat.