Iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus dei per Hieremiam prophetam iubet, ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos et nouellarent uineas et plantarent hortos, quis non agnoscat, quid praefigurauerit, qui adtenderit ueros Israhelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum euangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse ? unde nobis apostolus tamquam Hieremiam replicans dicit: uolo ergo primum omnium fieri deprecationes, adorationes; [*](2 cf. IV Reg. 4, 29 sqq. 9 cf. IV Reg. 6, 4 sqq. 12 Mattb. 3. 10 21 cf Hier. 29, 1 sqq. 23 cf. Ioh 1, 47 25 I Tim. 2. 1 sqq. ) [*]( 1 reuiuiscit C&M'1 2 reuiuiscit CM7 3 suum] eius SG 6 conformauit (fo er fi) C nostrae mortis C 7 & cum (exp. m. 2) L cederentur C 8 ferrem Lx 10 iudeos C 11 cederet LC 12 arboris Eug. (ed. Kndll p. 275): arborum lib. b ab eis om. SG 16 ręsurrexit S 16 necessitatg L legvnt (v s. e a m. 1) C 19 quid L'S'GMt quia M:I 21 bortos S 22 quij et qui (et add. m 2) S adtenderit Lt ueras C' 28 euangelico C 26 primum L Eug: ' primo CSMG depracationes n deprsecationes L adorationes (ad s. ?.) SG )
363
interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate. hoc enim bonum et acceptum est coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianorum congregationum, et nouellatae uineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat. sub cuius umbraculis longe lateque porrectis etiam altipetax superbia gentium tamquam in caeli uolatilibus confugiendo requiescit. nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captiuitate et templum renouatur. quis fidelis Christi non. intellegat post euoluta tempora. quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei. ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum ? per quem nisi per legum Christum uere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captiuitatem ? quem propheta Zacharias uidit in sordido habitu deuictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat. ablatam illi sordidam uestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia. aduersario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis adsumitur. quod
[*]( 12 cf. Matth. 18, 31 sq. 14 cf. Hier. 29. 10 Esd. 1 24 cf. Zach. 3 ) [*]( 3 quietam (ie 8. I. m. 2) L et (a, l. m. 2) L tranquillam et quiętam C 4 caritate] castitate S 8 christianorum LSG Bug. ied. Knoll p. 276) b: christianarum PCM et om. SGJlb 9 horti S holera CSG 13 hyeremiae C 15 post (st in ras. a tn. 2) 8 posteas noluta G' septinarii S 16 numerirepaitione (re 8. I.) 8 17 ecclesiae C 24 ęcclesia C 25 aduersario (a sec. in ras; rio w. 1 VID auperscr.) C fprgram C ) 364
etiam in psalmo dedicationis domus apertissime canitur: conuertisti luctum meum in gaudium mihi. conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, ut, cantet tibi gloria mea et non conpungar.