Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uerbi enim gratia: numquid, si oportebat adiutorium uiro feminam fieri, etiam hoc necessitas ulla cogebat uel ulla suadebat utilitas. ut de dormientis latere fieret? si causa euadendi diluuii opus erat fabricari arcam, quid opus erat. [*]( 1 Ps. 29, 12 sq. 13 I Cor. 10, 10 . 6 14 cf. Gal. 4, 22 sqq. 27 cf. Gen. 2. 18 sqq.' ) [*]( 2 concidisti CS 4 compungar C 6 figuratae L 9 interpraAando L 12 haec omnia C in illis LCSMG 17 hebreas C Sft (ft s. I. m. 2 add.) L ipsosuocum GSC ipso suo cum M caracteres LCG carateres M 19 picttl (u corr. ex a) S 20 intelligeret C scriptam Sx 2i moueatur Sl 26 fUeri (' 28 fabncari/ L archam CS)

365
mensuras eius aut ipsas potissimum fieri aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari ? si propter genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de inmundis? aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri uel etiam memoriae commendari per litteras quid cogebat? immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius oboedientia tali etiam examine probata posteris innotesceret; conuenientius ligna portauerit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate grauissima se feriret: numquid etiamsi nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in uepre adhaerens cornibus adpareret, ad ullum augmentum uictimae pertinebat? sic omnia cum considerantur et quasi superflua necessariis contexta inueniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.