Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uideat Iesum introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur. sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem — de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum caelorum — per fenestram domus suae tamquam per os corporis. sui coccum mittentem — quod est utique sanguinis signum — propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. uideat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora. quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, [*](1 cf. Ei. 20 2 cf. Act. 2, 1 aqq. 3 cf. Ex. 31, 10 Luc. 11, 20 11 cf. Pa. 24, 9 14 cf. Ios. 3 16 cf. Num. 13, 24 18 cf. Matth. 21, 31 20 cf. los. 2, 18 23 cf. Ios. 6, 7 sqq. ) [*]( c 1 ai/rrcum C uenita (& in ras.) S uenienti G 2 passione SHr 4 demonia CS osculis C 5 litteris illis Mb C quod 81 7 hostium L 8 /elatione (d er.) L 9 en! est b 10 mansuetos L 13 introducentem (du s. I. a m. 1) S populos S 15 est (s. I. m. 2) L 16 terram L 17 hierico LCM1 18 superuos C 19 celorum C 20 sannl. gnis S2 sanguis GS'?NI' 22 mvros (v s. o a m. 1) L mortalis L Eug (ed. Knoll p. 273) : mortales CSJIG 23 archa C cecidiase (e fin s. ra*. add. m. 2) C )

360
testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex inpiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur. mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguine remissionis.