Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam expectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temptationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt: et duodecim fontes septuaginta palmae arbores inrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus inpleatur. et hostis intercludere molitus uiam extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit; Moyses serpentem in heremo. sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui credit in eum. non pereat, sed habeat uitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris ? fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; adtestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex [*]( 1 cf. Ez. 17, 1 8 cf. Hom. 8, 25 6 cf. Num. 14, 14 8 cf. Ei. 15, 23 sqq. 12 cf. Ex. 17 14 Num. 21, 8 Ioh. 8, 14 20 Ioh. 1, 29 23 Ex. 12, 46 Ioh. 19, 39 24 cf. Ex. 12, 22 sq. ) [*]( 2 s*perando C 4 cordae (exp. m. 2) L 5 aegyptom «S'6?1 6 amare L quia]qfli b 7 inimici (c in ras.) S ibi mihi (b ex n corr.) G 9 septinario bGM' 10 septiforme b 18 mortiferi. (s uid. er.) L v serpentam (v m. 1 superscr; e m. 2 easp.) L serpentium S G 15 eremo Ll 16 credit Eug. (ed. Kndll p. 271): credidit S credident LCGMb 19 ęuangelio C 20 peccata Cb 23 eius (s in ras.) S enim G inlinuntur Cl 24 pernities C )