Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uideat tempora primo iudicum postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde postea regnum; inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam figurari. quis erat in Samson obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet. nisi qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: gaudete, quia ego uici saeculum? quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus exstructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam perempta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens ? quid uellus conplutum area sicca et postea conpluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est. [*]( 2 cf. I Cor. 15, 26 11 cf. Iud. 14 12 Ioh. 16, 33 18 cf. Iud. 14. 8 17 cf. Iud. 4, 21 20 cf. Iud. 6, 37 sqq. ) [*]( 1 circui LGM1 circuito C circnire M2 circtlit b totum C 3 aecclesia C liberetur om. b 5 sanguing L 6 iudicium Ll pi regum (um m ras.) CS regnum G reg.um (n er.) ML2 7 iudicum Cl postea oni. C regnum (n s. l. utn in ras.) C inquae LG inquą.e S inq'/// M 8 iudicium Ll regnum SG reg*um (n m. 2 er.) L regum (u ex n fact. et u er.) M 10 sansom C fafon L. 11 acclesiam C uocaturõs S1 13 fabus SIMIG eitructus CM 16 predicande L predicandae C prebere CL 17 fidutiae l' timpora MS2 18 acclesiae C 19 uellus (u ex b m. 2) L 20 bellere Ll prima C hebreoram C occulte (pr. c s. 1.) C occultae L )

361