Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali consequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum. si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur, spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo: sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit. cum subiunxit: petra autem erat Christus; quo aperto cuncta fulserunt. cur ergo non et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident. uideant, et qui uident, caeci fiant? rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita. [*]( 4 cf. I Cor. 15, 26 7 I Cor. 10, 1 sqq. 16 cf. Ioh. 6. 42 24 Ioh. 9, 39 ) [*]( 1 nouissimo fine C 3 iuditii C plabarur M1 appraehensa L appraehensa G adprehensa C 4 inimicam L 7 loquitur LSGMb quoniam b 9 moysen G moyse (n er.) Cy (y superscr.) M 10 sescam C 12 enim] autem Sb spiriTali (ri s. l. add. m. 1) L sequente C consequente eos b 15 quur L 16 apiritnaliter C 18 (et 20) spiritualem C 22 cur fi ergo 999 (fi s. l.) S xpf non et nubes C et om. LS1 23 quia (a 8. I.) S fnltiens C 25 ceci C ruhet] nubes (corr. ex rube) P3b )

358