Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Moysi, quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente uenientem; sed — quod adprehensa cauda significat - posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id, quod fuerat, resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte consumpta nihil serpentis adparet. nos quoque, corpus eius, [*](2 cf. n Tim. 4, 4 6 Ps. 118, 85 15 Gen. 37—47 21 cf. Ex. 4, 2 sqq. ) [*]( 2 conuertitur 81 8 ille L 4 quedam S 6 delect. (in mg. al. fabulationes) b 7 ubi L 8 anhelanti (h s. I.) SM anelanti LG 9 dampnationis C 10 occurrit (s. I. m. 2) S 11 quod C quod L 12 auidius (in ras.) S abide LGltfl sorbeam (b ex u fact.) SMG sorueam L sorbeatur b 14 (et 19) innuitur P3b 15 ęgypto C didicimus (alt. di s. l.) C 18 orbe (m er.) L erogatione (m er.) L 19 sibi om. LCb 20 serpente (m. er.) L 21 apprehensa GM cauda (d corr. ex s) MG post cauda seq. eius rursus uirga redditur in SMG 22 peractis] partis M 23 fuerat (in marU. m. 2 add.) L reparatione G )

357
in eadem mortalitate per lubrica temporum uoluimur, sed fine nouissimo uelut cauda saeculi per manum, id est per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur adprehensa, reparabimur et nouissima inimica morte destructa resurgentes in dextera dei uirga regni erimus.