Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua. ut apud [*]( 8 I Cor. 11. 19 ) [*]( 2 consotiato C 4 (et 7) hereticis LC 5 heretici LC alii om. b 7 secclesiae C 8 hereses LC 9 calumpniaa C 15 ebriaaate L hebrietate C quae] q C 17 quam—terris (m. poster. add.) S 19 ut dixi om. b 20 honoramus b 24 pernitiosa CG utiles b probatis L 26 dicitis om. b 27 pagine L 28 Quis incipit c. 25 b 29 sua-cognatione (in marg. m. 1 add.) C cognatione (e ex &) L ) [*]( XXV. Ang. sect. 6. ) [*]( 28 )

354
exteros ditetur et locupletetur, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud gentes ita praepollet et praeualet, ut uidemus? quis alius in Isaac lignum sibi portabat ad uictimam, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portauit? quis alius aries inmolandus in uepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus adfigebatur?.