Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quo- . dam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex [*](5 cf. I Cor. 1, 23 sqq. ) [*]( 2 uocatis C Eug. (ed. KniRl p 264), (s. I. a m. 2) L: om. SGMb 3 iafeth LCSMG 8 atque] et SG dominice S 11 filius autem b iudeorum C 14 manifestum b 17 hodię.eq: 81 hodie q:/// (uae er.) M hodie/// (que er.) L hodieq; (q; in ras.) C hodie que P hodie b ipsa gens (gens s. I. m. 1) C 18 baiolans S, (corr. ex uaiulans) M secclesiae C 21 quem] quae L uel quem non C infirmet Sx 22 illi duo SG 23 uelud Sl 25 quodamproprio (in ras.) C 27 ex (s. I.) G )
352
benedictione Iapheth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc praenuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iapheth et habitet in domibus Sem. uidete, Manichaei, uidete; ecce in conspectu uestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia latificat deus Iapheth. uidete, si non habitat in domibus Sem, id est in ecclesiis, quas filii prophetarum apostoli construxerunt. audite, quid dicat Paulus iam fidelibus gentibus: qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israhel et peregrini testamentorum et promissionis spem non habentes et sine deo in hoc mundo. per haec uerba ostenditur,. quod nondum habitabat Iapheth in domibus Sem. sed paulo post quemadmodum concludat, aduertite. igitur iam, inquit, non estis peregrini et inquilini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu. ecce quomodo dilatatur Iapheth et habitat in domibus Sem. et tamen epistulas apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. ubi et uos ipsos deputauerim, nisi in illa maledicta medietate, cui non est lapis angularis Christus? quia nec in illo pariete uos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et apostoli, nec in isto, qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex ceteris gentibus in eandem unitatem fidei tamquam in pacem anguli concurrentes. sed et omnes, qui quoslibet nostri canonis libros accipiunt et legunt. ubi Christus mortaliter natus et
[*]( 3 Gen. 9, 26 sq. 9 Ephes. 2, 12 sqq. ) [*]( 1 iafeth LCSG 2 prorsus (pr. r s. I.) C hoc om. b 3 laaificet L letificet (le G) Gxb iafeth LCS 4 manichei C 6 laaificat L laetificat (s. ae a m. 1 scr. a) C lętificat b iafeth LC habitet SGMb 7 ecclesiis C prophetarum filii C 12 iafeth L iafeht C 13 quemammodum M concludit (s. i m. 1 superscr. a) C 14 iam (s. I.) M 16 super CSMG 18 iafeth LC habita 8 19 epistolas L 20 predicatis C 21 maled**icta C m*edietate G 25 pace LSGMb 26 nostri (s er.) S nostris G ) 353
passus ostenditur, nec tamen eandem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice uelant, sed sine scientia pietatis et caritatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus, quamuis inter se dissentiant, et Iudaei ab haereticis et ipsi haeretici alii ab aliis, - una tamen condicione seruitutis uel ad aliquam adtestationem uel ad aliquam probationem utiles sunt ecclesiae. nam et de haereticis dictum est: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos. ite nunc et obiectate calumnias ueteribus litteris sacris; hoc agite, serui Cham; ite, quibus uiluit nudata caro. ex qua nati estis; neque enim esset, unde uos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus, sicut a prophetis praenuntiatus est. uenisset in mundum, bibisset de uinea sua calicem illum, qui transire non potuit, dormisset in passione sua tamquam in ebrietate stultitiae. quae sapientior est hominibus; atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum dei consilium fortior hominibus; quam nisi dei uerbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et uos gloriamini, non esset in terris. uerum hoc agite, ut dixi; inridenter prodite, quod nos reuerenter honoremus: utatur uobis ecclesia tamquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. usque adeo nihil, quod uel habitura uel passura erat, prophetae illi tacuerunt, ut et uos ibi locis uestris inueniamus in uanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos manifestandos.