Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersus se passus populum Israhel quosdam. qui crediderunt, benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur. etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esset filium dei et regem Israhel - ista confessione quodam modo unguens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum — ibi oportune dominus etiam illud commemorauit, quod tunc uidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israhel. amen dico uobis, inquit, uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus [*]( 1 cf. Gen. 12, 1 sqq. 4 cf. Gen. 22, 6 10 cf. Gen. 32, 24 sqq. 24 Ioh. 1, 47 sqq. 27 cf. Gen. 28, 11 sqq. ) [*]( 4 sibi om. S 5 portabat b 6 adherebat LC 7 effigebatur 81G 9 uictorque LSG uictusque (corr. ex uictorq' m. 3) P 10 claudtl b 16 quo BIG euangelio fn add. m. 2) L 18 israhelitem SlG 21 ungens Mb 22 opportune SG comraemorauit illud C 25 (et 27) celum C )