Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam uero illud, quod de uinea, quam plantauit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non adpareat Christus [*](2 cf. Gal. 5, 17 3 cf. Gen. 8. 18 7 cf. Gen. 8, 20 14 Act. 10, 13 19 cf. Gen. 9, 1 sqq. 27 cf. Gen. 9, 20 aqq. ) [*]( 3 coniunctae SxGLMb 4 femine LSMG 5 adherebit LC 7 et (ante munda in ras.) L archa C 8 sacrifitio C 10 uelit M' 12 aecclesiae C commendatę C 13 esca LSG ęscam C 14 disco (1. 2 add.) S, om. G 17 per confessionem om. SG 21 ęcclesia C 23 querunt C 27 planta SI in ebriatus M inebriatur b 28 est (m. 2 add.) 8 )

351
passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iapheth, dei uirtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant uelamento tamquam scientes, unde sind nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum — ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum, quod erat in prophetia secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria Christianorum. baiulans legem et prophetas ad testimonium adsertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram ?.