AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus uerbis id agit Faustus, ut prophetas Hebraeos neque quicquam de Christo praenuntiauisse neque, si praenuntiarunt, eorum testimonia nobis prodesse neque illos ipsos ex eorundem testimoniorum dignitate uixisse credamus. nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia et, quantum per ea nobis ad fidei ueritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque uixisse. in hac tripertita disputatione illud, quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis [*]( 7 cf. Matth. 7, 16 14 Rom. 1, 21 ) [*]( 1 uite C honeste G oneste Cl 2 querimus C 6 transiliisti (ii ex ui) C presagia C oblitus (s. l.) G 7 uindemiari (ri ex re a m. 1) L 9 qua C 11 liberis 81 adetiam Gl qui b 12 hebrseici L predicantes C 13 iurse L iurae &MG2 iudae G 1 ipsis b 14 agnouissent b 15 segerunt C 18 cognosse SMCG orum <S 19 Cap. XXV LPSMG Agustinus L 20 ait b hebreos C 21 si] se G1 quę G2 praenuntiauerunt SMG 22 pro nobis SG 23 demonstrauimus LMS'G' 26 tripartita SG )
331
omnibus libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum; sed huius hominis leuitatem grauissimo auctoritatis pondere conteram. ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur apostolos. apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tamquam ex aduersa uoce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit: et maxime. quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, seruus Christi uocatus apostolus segregatus in euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. quid uult amplius? nisi forte hoc de aliis aliquibus prophetis, non de nostris Hebraeis dictum uolunt intellegi. sed quamquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen filio dei promissum est euangelium. qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, in quod euangelium segregatum se dicit apostolus, istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc euangelium credimus filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem, tamen apertiora cognoscant, quibus euidentissimum prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum apostolum, cuius auctoritate superborum istorum colla frangantur.
Ueritatem. inquit, dico in Christo, non mentior contestante mihi conscientia mea in spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et legis constitutio et obsequium et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus [*]( 6 lib. XI 1 7 Rom. 1, 1 sqq. 22 Rom. 9, 1 sqq. ) [*]( 3 accepit 81 4 hebreos C 5 ex] cum C 6 eum om. SG 8 iesu christi M segregatus (gre ex cre corr.) S 11 quiuult L 18 hebreis C nelit SMG 20 ebreis C om. b eunde S] 24 tristia Gl 28 testamentfl b )
332
in saecula. quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari ? quae est enim adoptio Israhelitarum nisi per filium dei? unde ad Galatas dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. primum quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. quaerant isti, quae sint eloquia dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum prophetarum. iam uero testamenta cur dixit ad Israhelitas praecipue pertinere, nisi quia et uetus testamentum illis est datum et nouum in uetere figuratum? legis autem constitutionem, quae Israhelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non uult nos deus esse sub lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent inperitia furiosa. cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israhelitarum excellentiam etiam hoc enumerauit, quod eorum sit legis constitutio. quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur; si autem Christum non praedicaret, non ipse dominus diceret: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nec post resurrectionem sic ei adtestaretur dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.