Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non [*]( 4 Gal. 4, 4 sq. 8 Rom. 3, : sq. 23 Ioh. 5, 46 25 Luc. 24, 44 ) [*]( 1 habundantius C expraessius (exp. m. 2) L 2 que C 3 galathas C 5 suam G' 7 (et 9, 11, 16) que C precipue S praecipuae L 12 iudeis C nobis/III I (lit. decem litt.) L 13 haebraeorum L hebreorum C ppheta 81 14 qui 81 15 datum est b 16 israhelitas Ll 18 reprsehendere L 19 auctoritate 81Gl 22 eorum G181, (in ras.) M 25 eis b attestarentur SlG attestare»tur (n er.) M 28 manichei C )

333
eum, quem praedicauerunt apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cuius falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur, nisi quod inpudenter sibi credi uolunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur: contigit eis, quod de ipsis infidelibus Iudaeis dicit apostolus: cum legitur Moyses, uelamen est super cor eorum; neque enim auferetur hoc uelamen, per quod non intellegunt Moysen, nisi transierint ad Christum, non qualem ipsi finxerunt, sed qualem patres Hebraei prophetauerunt. sic enim idem apostolus ait: cum autem transieris ad dominum, auferetur uelamen. neque enim mirum est, quod resurgenti Christo et dicenti: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, nolunt isti credere, quandoquidem Christus ipse narrauit, quid Abraham dixerit inmisericordi cuidam diuiti, cum apud inferos torqueretur et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi uenirent in illum locum tormentorum. hoc enim ei dictum est: habent ibi Moysen et prophetas. et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, uerissime responsum est: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. quapropter isti non audientes Moysen et prophetas non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt ?

Nos autem non illis tamquam eius Christi, qui fallax fuit, sed eius, qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus [*]( 5 II Cor. 3, 15 sq. 12 Luc. 24. 44 18 Luc. 16, 29. 31 ) [*]( 2 huius LCSMGb 4 mentientes SCG, (e in i corr. m. 1) L 5 legeraur Sl 6 aufertur LCPb 8 fixerunt GxSlLMl 9 hebrei C 12 que C 14 habraham C 15 inmisericordia (s. l. m. 2 add.) C 21 neq' b 24 resurrexisse (sup. ras.) S aaresurreiisse G 25 n credunt C 26 mortalem SPG mortale (m er.) LlJf )

334
non credimus. habemus enim Christum uerum atque ueracem, praedictum a prophetis, praedictum ab apostolis praedicationis suae testimonia ex lege et prophetis exhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. quod Paulus breuissime uerissimeque conplexus est dicens: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. quos prophetas nisi Israhelitas, quorum esse apertissime dixit et testamenta et legis constitutionem et promissiones ? de quo promissiones nisi de Christo? quod breuiter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam. dicit mihi Paulus Israhelitarum esse legis constitutionem; dicit etiam: finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti; dicit etiam de Christo loquens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam: et tu mihi dicis Israhelitas de Christo nihil praedixisse prophetas? quid igitur restat, nisi ut eligam, utrum Manichaeo credam fabulam uanam et longam contra Paulum narranti, an Paulo praemonenti: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit?