Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc, quod dico magis eluceat. caritas, inquit, Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; etsi noueramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non nouimus. certe iam nunc cuiuis adparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quandoquidem ista uerba illud praecessit: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quid est enim aliud: non sibi, sed illi uiuant, nisi ut non secundum carnem uiuant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? itaque eorum, pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi uiuunt, [*](14 n Cor. 5, 14 sqq. ) [*]( 1 sicut C 2 ubi C 5 ressurrexit C 6 quod SG 7 esse b 8 propriae L 10 immortalitatem L1 12 ex ipsius (ex add. m. 2) SG haec om. SG 13 callumniantur C consideraemus C ł4 compellet SlGl compellit (m. 2 n in m mut.)L 15 si om. CMSlGl 21 cuius Cx 24 ipsis] om!b' b 25 ut sec. car. non uiuant b 26 bonorum] honorum L1 28 christus om. C )

326
neminem secundum carnem apostolus nouerat propter spem futurae inmortalitatis, in cuius expectatione uiuebant; quae in Christo iam non spes, sed res erat. quem etsi nouerat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non nouerat, quia eum resurrexisse nouerat et ultra ei mortem non dominaturam. et quia omnes in illo etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: si qua igitur in Christo, noua creatura; uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua; omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum. omnis ergo noua creatura — id est populus innouatus per fidem, ut habeat interim in, spe, quod in re postea perficiatur — in Christo habet iam quod in se sperat. itaque nunc uetera transierunt secundum spem, quia modo iam non est tempus ueteris testamenti quo temporale atque carnale regnum expectetur a deo; et facta sunt omnia noua secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. in resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et uetera transibunt, cum inimica nouissima destruetur mors; et fient omnia noua, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non nouerat Paulus secundum carnem. eorum uero, pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem neminem nouerat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salui facti. nam et ipse . locus huic sententiae sic adtestatur: deus autem, inquit. qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui [*]( 7 II Cor. 5, 14 sqq. 20 I Cor. 15, 26 . 53 26 Ephes. 2, 4 sqq. ) [*]( 2 ruturae] futurae iam SG immortalitatis Lx 3 non (#. I.) S 6 dommaturum 81 iam re b 9 omnia noua] omnia LCSGM 11 id Sst (st m. 2 superscr.) L 13 transerunt 81 15 expectatur C 18 iam non C 20 destruatur Cl 22 immortalitatem L1 23 rem (s. l. m. 1) L 28 atestatur Cl )
327
peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. quod enim hic dixit: conuiuificauit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. et quod hic dicit: cuius gratia sumus salui facti, iam uelut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet; nam quod paulo ante commemoraui, apertissime alibi dicit: spe enim salui facti sumus. ideoque et hic sequitur et tamquam perfectum enumerat, quod futurum est: et simul, inquit, excitauit et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Iesu. certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos; sed quia spe certa, quod futurum est, iam tenemus, simul sedere nos dixit in caelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. namque ne putares iam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: ut ostenderet in superuenientibus saeculis superabundantes diuitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Iesu. hinc est et illud: cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. ita enim dixit: cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne. quod ita intellegitur: cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex, quae inpleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praeuaricationem abundaret delictum, ut postea reuelato nouo testamento per indulgentiam superabundaret gratia. hinc similiter alibi dicit: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subiecit: uos autem non estis in carne, [*]( 16 Ephes. 2,4 sqq. 19 Rom. 7, 5 27 cf. Rom. 5, 20 28 Rom. 8,8 sq. ) [*]( 1 (et 8) christo] in xpo b 4 uinant (a ex u m. 2) L 5 sal. sumus fac. b 6 uelud G 7 commemorauit C 10 (et 11) celestibus C 13 iam om. SG sidere Ll 15 dicitur ita GS 23 essent (n in ras.) C qod (o 8. I.) S 25 spiritalem L per om. LM 26 pręuaricatione (m er.) M preuaricationem CS 28 et alibi C )
328
sed in spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo placere non possunt; uos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. si ergo neminem eorum iam nouerat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamuis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent., quanto expressius de Christo diceret, quod eum iam non nouerat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant! quanto ergo melius, quanto religiosius diuinae scripturae ita pertractantur, ut discussis omnibus concordare inueniantur, quam deficiente homine in quaestione, quam soluere non potest, tamquam uerae in parte acceptentur et tamquam falsae in parte damnentur! quia et cum esset paruulus apostolus et ea, quae paruuli erant, saperet, quamquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritalis, qualis iam erat, cum scriberet, quae ad ecclesiarum aedificationem non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus uersarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.

LIBER DUODECIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur non accipitis prophetas? immo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus prophetas accipere. [*]( 5 I Cor. 15, 44 19 cf. I Cor. 13, 11 ) [*]( 1 (et 3) gst (st m. 2 add.) L 3 celorum 08 5 quo SIGI 6 resuręget C 9 erat SlGl 10 corruptibilem (c s l. add. m. 1) L 11 eiprfflssius L 14 diuine C scripture C 16 qtaestione CSG 17 nerg (erę in ras.) L uere CSGMb acceptentur] accipientur SG false Cb 19 que C quamquam Ll 20 & dixerit (in ras) C 21 scriberet (i s. I. a m. 2) C que C edificationem C 22 exercijtationS SG precipiendi C 25 Cap. XXIIII LPSMG accipitis (ti in ras.) C inmo 8 in motu (in ras.) G 26 dicis (exp. m. 3) P )

329
propter testimonia, inquit, quae de Christo praefati sunt. ego quidem nulla inueni, quamuis adtentius eos et curiosissime legerim. sed tamen et hoc eneruis fidei confessio est in Christum sine teste et argumento non credere. nempe ipsi uos docere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis indiciis eam ac testibus fulciendo et hoc Iudaeis? aut si prima uobis sententia displicet idcircoque transistis in alteram, quis fidelior uobis esse testis debet quam deus ipse de filio suo, qui non per uatem nec per interpretem, sed ultro caelitus erupta uoce, cum eum mitteret ad terram, dixit: hic est filius meus dilectissimus, credite illi? necnon et ipse de se: a patre meo processi et ueni in hunc mundum atque multa alia huiusmodi. ad quae ringentes Iudaei "tu de te testificaris" dicebant; "testimonium tuum no.n est uerum." quibus ipse: etsi ego testificor de me, testimonium meum uerum est, quia non sum solus. nam et in lege uestra scriptum est: duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit pater, non dixit: prophetae. ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium uocat, si mihi non creditis, dicens, operibus credite; non dixit: si mihi non creditis, prophetis credite. quapropter nos testimoniis de [*](12 Matth. 3, 17 Luc. 9, 85 13 Ioh. 16, 28 15 Ioh. 8, 13 sqq. 22 Ioh. 10, 38 ) [*]( 1 que C prefati (in ras. m. 2) L prefati C 3 legerim (1 et alt. e retract. m. 2) L hoc] hgc S eneruis] eneruis (pr. e s. I.) M neruis (exp. m. 1 et in mg. add. enerui's praesect.) L inertis (in mg. eneruis er. et inertis a m. 2 superser.) S inertis (ti in ras.) G ineruis (m. 3 corr. in inuerbis) P in uerbis b confesio M 8 iudeis C uobis prima C 9 idcireoquae LMlSlG transitis SG qui LCSG 11 interpraaem L celitus C 12 ad (d in ras.) L terram (alt. r 8. I.) L dilectus SG 14 alia multa S 16 que C quae ringentes] quirentgentes L1 quaetringentes S quaer intgentes G quae respondentes (respon in ras.) Mb 19 testimonium (in marg. m. 2) S 21 non (s. I.) S hec C 24 credita C )
330
saluatore nostro nullis egemus; exempla tantum uitae honestae et prudentiam ac uirtutem in prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse uatibus quia te non latuerit sentio, siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non inprouide nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus in sola transiluisti praesagia, oblitus utique scriptum esse "numquam uindemiari uuam de spinis nec de tribulis ficus." quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, quia quaeris, cur non accipiamus prophetas; alioquin nihil eos de Christo prophetasse abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. ego uero illud adiciam,. quia si Hebraici uates Christum scientes et praedicantes tam flagitiose uixerunt, iure et in ipsos dici poterit id, quod Paulus de gentium sapientibus contestatur: quia cum cognouissent deum, non ut deum clarificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et intenebratum est insipiens cor eorum. uides ergo non esse magnum magna cognouisse, nisi ex eorum uixeris dignitate.