Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod post septem dies, v ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumpta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem. quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta quadraginta fiunt — siue ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate siue, quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.

Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est dominus, ut arcam sibi faceret, et sescentos agebat annos, cum in eam esset ingressus — unde intellegitur per centum annos arca fabricata — quid aliud hic uidentur centum anni [*](1 cf. Gen. 6, 16 17 cf. Gen. 7, 17 sqq. 26 cf. Gen. 5, 31; 7,9 ) [*]( 1 xpT (o in i corr.) S 2 archae S et tricamerata («. l. m. 2) C 4 preputium C tripartitam M 6 ideo (o s. l.) S arce (' qui LSlMlG 9 uno] in uno C una (a ex o) M cubitu LPM1 10 celesti C 12 in spe C spes L 14 consummata LCb 15 aecclesiae S ecclesie C 17 pernitiem GS quo GLiSI XL S 18 preceptis C 19 ammittitur LGSIM' 21 XL S 23 celestis C 24 annorum erat SG 25 sexcentos SGMb 26 C 8 )

347
significare nisi aetates singulas saeculi? unde ista sexta aetas. quae conpletis quingentis usque ad sescentos significatur, in manifestatione euangelica ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad uitam consulit, sit uelut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni sescentesimi. quo intrat Noe in arcam. eandem senariam aetatem significat. duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur et sescenti et sex milia et sexaginta milia et sescenta milia et sescenties, et quicquid deinceps in maioribus summis per eundem articulum numerus in infinita incrementa consurgit.

Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus: tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit: et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe. hoc exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione coniungitur — neque enim reddito corpore finitur [*]( 20 cf. Gen. 8, 4 . 14 ) [*]( 1 etates C 2 sexcentos SGMb 3 construxit C 4 paratum b 6 sescentesimi C1 sexcentesimi SGMb 7 sex agi numero S sexagi numero JJlJlţ1ęr9 G sexaginario M 10 sescenta] sescenti L secenta C'* VI centies S 13 uicensimus L 14 que C 16 quadratos SG 18 quia ('1 20 archa (h s. I.) C 21 septimanam Eug. (ed. Knull p. 261): septimam Ub. b 22 quadrature C 23 uicensima L et septima SG 24 uigesima M uice.sima (n er.) L 26 archa C 28 resurrectiofi L )

348
requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta inmortali salute renouatum in aeternae uitae munus adsumit — quia ergo septima requies cum octaua resurrectione coniungitur. et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncti quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncto utroque numero centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.