Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere inlectus. significat homines inmunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea, quae foris sunt in hoc mundo, nimis intentos aut rebaptizari aut ab his, quos praeter arcam. id est praeter ecclesiam baptismus occidit. seduci et teneri. quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam [*](8 cf. Gen. 7, 20 ) [*]( 2 non ad spem sed iam rem ipsam b rem ipsa P re ipsam S rem ipsam G 3 immortalitatis (n s. pr. m add. m. 3) Pb mortali G 4 eterne uite C 7 misterium C 8 hoc om. C 12 CL 8 commendans (sec. n s. I. a m. 1) L 14 quiętis C 16 emissus est cornus non est reuersus LPb emissus est coruus et non reuersus SG emissus// non reuersus est (sed est paene er.) M 17 (alt.) aut (a s. l.) G. om. S1 18 in immunditia b 20 rebaptizati b archam C 21 secclesiam C ft baptismus (pr. s a m. 1 s. I.) C 22 quo L* 24 XL C 25 uitamq: L 26 damissa (sup. ę a m. 1 i) C)

349
operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur, quod de Christi latere manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum deo et patri. ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.

Nimis longum est, ut uel tam breuiter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sescentesimo et uno anno uitae Noe, id est peractis sescentis annis aperitur arcae tectum et tamquam reuelatur, quod erat absconditum sacramentum? cur uicesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra: tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. ipse est enim dies secundi mensis uicesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis septies octonos habet uno addito propter unitatis uinculum. cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti intrauerant. sic enim dictum erat. quod intrauerit in arcam Noe et filii eius et uxor eius et uxores filiorum eius: seorsum uiri, seorsum feminae commemoratae sunt. in hoc enim [*](6 cf. Gen. 8, 6 sqq. 10 cf. I Cor. 15. 24 17 cf. Gen. 8, 13 sq 24 cf. Gen. 7, 7 ) [*]( -3 pinquaedo L pingne.do (n er.) S 5 dies septem C 6 quando] qili b 7 in ante sacr. in ras. S quo] quoę (o ex a) L cui (tn ral. M 8 uiuitur SG bibitur (b corr. ex u) LM 10 traditur CGSb tradetur (i corr. in e) M tradetur Ll 11 nullus S nvllis (v s. i a m. 1) C 14 sexcentesimo CSGb 15 no$C sexcentis CSGMb archae C 17 uigesima M XXVII S terram Lb ls iam] in L baptizandi (i fin. 8. I. m. 1) L 20 uigesimus SMG 21 septiens L 22 Cur incipit c. 21 b archa C 23 archam C 24 seorsus (his) C 25 femine LS )

350
tempore huius sacramenti caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. exeunt autem Noe et uxor eius et filii eius et uxores filiorum eius, nunc coniuncte commemorati masculi et feminae, quia in fine saeculi atque in resurrectione iustorum omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit nulla mortalitatis indigentia uel concupiscentia resistente. cur animalia, quamuis et munda et inmunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur deo in sacrificio nisi munda?

Quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio - quia multis modis eadem significari opor- . tebat — figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad inplendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca? quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus inter se et homines atque omnem animam uiuam, ne perdat eam diluuio, arcum, qui adparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.