Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quem enim non moueat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis libris, ut ea omittam, quae quamuis tanto suauius contemplentur, quanto ex absconditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus adtestationibus indigent, ut omittam ergo talia: quem non moueat ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam deo placuit et translatus est: et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi Christi aduentu formatur? quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur: sicut familia Christi per baptismum crucis passione signatum. quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur: sicut ecclesia de sanctis [*]( 10 cf. Gen. 4, 16 21 cf. Gen. 5, 24 24 cf. Gen. 7, 23 ) [*]( 1 natura substantia; b 8 indei C 10 iuconditatem L eden 081G2 aedem L ęden M eden (n ex m) P eodem 81GI interpretatur epulationem LCM interpretatur epulatio b 11 paradysus S 15 querendum C 16 ea] eam LWG1 17 contemplerentur S, (in mg. m. rec. X cõplecterpntur) G contemplentvr (v sup. e a m. 1) M absconditioribus] abditioribus SMC2G 20 quae LSlGl moneant LCPGSb enoc C 24 liberatur (liber s. l. a m. 2) 8 25 passionem L signatur b 26 archa S )
Quod cuncta animalium genera in arcam clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, ecclesia continet. qucd et munda et inmunda ibi sunt animalia: sicut in ecclesiae sacramentis et boni et mali uersantur. quod septena sunt munda et bina inmunda: non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni seruant unitatem spiritus in uinculo pacis. sanctum autem spiritum diuina scriptura in septiformi operatione commendat sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris dei. unde et ille numerus quinquaginta dierum ad aduentum sancti spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta nouem, uno addito consummatur: propter quod dictum est: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. mali autem in binario numero ad schismata faciles et quodam modo diuisibiles ostenduntur. quod ipse Noe cum suis octauus enumeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae adparuit, qui octauo die, id est post sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus uoluuntur, octauus et primus est.
Quod arca conlecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut ecclesia corpus Christi in.unitatem conlecta sublimat et perficit. unde dicit in euangelio: qui mecum non conligit, spargit. quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis [*]( 7 cf. Act. 10, 11 sq. 9 cf. Gen. 7, 2 14 cf. Es. 11. 2 sq. 17 Ephes. 4, 3 27 Matth. 12, 30 ) [*]( 3 ui] in b ut Sl (m. 2 &) magna fortitudinis Sl (rn. 2 corr. in magnA fortitudinem), magna fortitudine b sociaam M 4 tollerantem L •darcaitfifr 12 septiform#1 15 XL. VilllS 18 scismata SG sc*ismata (h er.) M 20 ennumeratur MSG numeratur C 25 collecti C 26 ecclesiam C collectam C sublimatur et perficitur P3b 28 a(j.ditus L )