Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod arca conlecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut ecclesia corpus Christi in.unitatem conlecta sublimat et perficit. unde dicit in euangelio: qui mecum non conligit, spargit. quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis [*]( 7 cf. Act. 10, 11 sq. 9 cf. Gen. 7, 2 14 cf. Es. 11. 2 sq. 17 Ephes. 4, 3 27 Matth. 12, 30 ) [*]( 3 ui] in b ut Sl (m. 2 &) magna fortitudinis Sl (rn. 2 corr. in magnA fortitudinem), magna fortitudine b sociaam M 4 tollerantem L •darcaitfifr 12 septiform#1 15 XL. VilllS 18 scismata SG sc*ismata (h er.) M 20 ennumeratur MSG numeratur C 25 collecti C 26 ecclesiam C collectam C sublimatur et perficitur P3b 28 a(j.ditus L )

346
peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manauit. quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur: sicut ex omnibus gentibus uel bipertitam multitudinem congregat ecclesia propter circumcisionem et praeputium, uel tripertitam propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena uita est diuersitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. et non est ista uarietas: quia omnia et in omnibus Christus est tamquam nos uno cubito desuper caelesti unitate consummans.