Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quod post septem dies, v ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumpta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem. quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta quadraginta fiunt — siue ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate siue, quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.