Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quod cuncta animalium genera in arcam clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, ecclesia continet. qucd et munda et inmunda ibi sunt animalia: sicut in ecclesiae sacramentis et boni et mali uersantur. quod septena sunt munda et bina inmunda: non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni seruant unitatem spiritus in uinculo pacis. sanctum autem spiritum diuina scriptura in septiformi operatione commendat sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris dei. unde et ille numerus quinquaginta dierum ad aduentum sancti spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta nouem, uno addito consummatur: propter quod dictum est: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. mali autem in binario numero ad schismata faciles et quodam modo diuisibiles ostenduntur. quod ipse Noe cum suis octauus enumeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae adparuit, qui octauo die, id est post sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus uoluuntur, octauus et primus est.