Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quem enim non moueat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis libris, ut ea omittam, quae quamuis tanto suauius contemplentur, quanto ex absconditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus adtestationibus indigent, ut omittam ergo talia: quem non moueat ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam deo placuit et translatus est: et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi Christi aduentu formatur? quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur: sicut familia Christi per baptismum crucis passione signatum. quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur: sicut ecclesia de sanctis [*]( 10 cf. Gen. 4, 16 21 cf. Gen. 5, 24 24 cf. Gen. 7, 23 ) [*]( 1 natura substantia; b 8 indei C 10 iuconditatem L eden 081G2 aedem L ęden M eden (n ex m) P eodem 81GI interpretatur epulationem LCM interpretatur epulatio b 11 paradysus S 15 querendum C 16 ea] eam LWG1 17 contemplerentur S, (in mg. m. rec. X cõplecterpntur) G contemplentvr (v sup. e a m. 1) M absconditioribus] abditioribus SMC2G 20 quae LSlGl moneant LCPGSb enoc C 24 liberatur (liber s. l. a m. 2) 8 25 passionem L signatur b 26 archa S )

344
construitur ad omne opus bonum semper paratis. quadratum enim quacumque uerteris, firmiter stat. quod sexies longa ad latitudinem suam et decies ad altitudinem suam humani corporis instar ostendit, quia in corpore humano Christus adparuit. quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur: sicut dicit apostolus: cor nostrum dilatatum est. unde nisi caritate spiritali? propter quod ipse item dicit: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum spiritum misit, quo corda credentium dilatauit. quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta conpleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari; in quinque per prophetiam praenuntiatus, in sexta per euangelium diffamatus. quod eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra. qui triginta annorum aetatem gerens doctrinam euangelicam consecrauit contestans legem non se uenisse solvere, sed inplere. legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus conputatur. quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus: ut in conpage unitatis significetur tolerantia caritatis, ne scandalis ecclesiam temptantibus siue ab eis, qui intus, siue ab eis, qui foris sunt, [*](1 cf. n. Tim. 2, 21 6 II Cor. 6, 11 7 Rom. 5, 5 11 cf. Act. 2, 1 sqq. 18 cf. Matth. 5, 17 21 cf. Gen. 5 Luc. 3, 36 sqq. 23 cf. Gen. 6, 14 sq. ) [*]( 2 ueteris 01 3 et decies-suam (s. I. m. 2) C deciens Z,M, £ l(r1 4 ostenditur C 7 nisi (8. I. m. 2) S om LM item ipse C 9 quinquęgesirno (sup. ę add. 0) G quinquage*simo (n er.) M post] propter SIGI 10 spiritum sanctum C 12 sexietS (n er.) L 13 seculi C 14 destityit l; destit*it (u er.) G quinta b 15 diffamatur C 16 XXX S surgit om. MSG deciens L 17 CCCtis S cubitis om. LSMG 20 undecies SG 21 tricenę SG triceni Lb 23 arche 8 24 tol*erantia (1 er.) L tomtantibus 3f )
345
cedat fraterna iunctura et soluatur uinculum pacis. est enim bitumen feruentissimum et uiolentissimum gluten significans dilectionis ardorem ui magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem.