Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra", sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae apuerit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit. os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere [*](4 Gen. 4, 9 sqq. 23 Gal. 3, 10 25 Gen. 3, 11 sq. ) [*]( 1 iudeonim C negotio Ll 5 deus] dlks C ad om. C 7 iudeos C 8 terra (m er.) L accepta X2 10 sanguine (m er.) L 12 excipere SMG 16 que C accipere GSM 18 Sst (st 8. l. add. fIł. 2) L aecclesia C que C 20 remissione LlSGx 21 persecutoris] peccatoris 81 nolentes Ll 22 êst (st add. 8. I. a m. 2) L 26 excipere SMG 27 operaueris 81GI 28 dara ibi Lx ) [*]( 22* )
Gemens et tremens eris in terra. nunc ecce, quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis cbristianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit, omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei terra non dat uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat, nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondet deus? non sic, inquit; omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est non sic, quomodo dicis: non corporali morte interibit genus inpium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis adpareat [*]( 19 cf. Rom. 8, 6 ) [*]( 2 terra (pr. r 8. I.) G 5 terram L 7 merore LCSG 9 ai] si (i s. Z. a m. 2) S 10 faciae (bis) S facig (bis) G 11 terra (■— super a er.) SLG 15 terram S neç SG 16 et abscondi-sapit (infra text m. 2 adpos.) G 17 putet 81G 20 mortem (s. I. m. 2) C 21 inquid LM1 22 uindictas] uictam Ll exsoluit C' 23 interibit (b corr. ex u SMG 25 aufert b 28 iudea C )
Et posuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc reuera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum tansierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos, in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit, ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari "commotio." contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueant me, et: qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero; et: dominus a dextris est mihi, ne commouear et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes, qui exeunt a facie dei. id est a misericordia dilectionis eius. unde dicitur in quodam psalmo: ego dixi in abundantia mea, non mouebor in aeternum. sed uide, quid sequitur: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. unde intellegitur omnem animam participatione lucis dei, non per se ipsam, esse pulchram et decoram et uirtute pollentem. quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in [*]( 3 Gen. 4, 15 17 Ps. 65; 9 18 Ps. 35, 12 19 Ps. 12, 5 20 PB. 15, 8 23 Ps. 29, 7 sq. ) [*]( 5 Bubiugate C subiecta b 6 eaquae L 7 caelebranda L 8 iudea C 13 caerarum L' 15 nec] ne LCSMG 16 naim id C: nai id L naiid M naid (d in ras; uidet. m er.) SG interpraaari L 19 ex»ultabant (s er.) M 20 nej nec Cb 21 dni b 24 eternum C 25 praestaisti L 26 tua a me b 29 manichei CL )