Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Et posuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc reuera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum tansierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos, in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit, ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari "commotio." contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueant me, et: qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero; et: dominus a dextris est mihi, ne commouear et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes, qui exeunt a facie dei. id est a misericordia dilectionis eius. unde dicitur in quodam psalmo: ego dixi in abundantia mea, non mouebor in aeternum. sed uide, quid sequitur: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. unde intellegitur omnem animam participatione lucis dei, non per se ipsam, esse pulchram et decoram et uirtute pollentem. quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in [*]( 3 Gen. 4, 15 17 Ps. 65; 9 18 Ps. 35, 12 19 Ps. 12, 5 20 PB. 15, 8 23 Ps. 29, 7 sq. ) [*]( 5 Bubiugate C subiecta b 6 eaquae L 7 caelebranda L 8 iudea C 13 caerarum L' 15 nec] ne LCSMG 16 naim id C: nai id L naiid M naid (d in ras; uidet. m er.) SG interpraaari L 19 ex»ultabant (s er.) M 20 nej nec Cb 21 dni b 24 eternum C 25 praestaisti L 26 tua a me b 29 manichei CL )