Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Gemens et tremens eris in terra. nunc ecce, quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis cbristianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit, omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei terra non dat uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat, nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondet deus? non sic, inquit; omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est non sic, quomodo dicis: non corporali morte interibit genus inpium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis adpareat [*]( 19 cf. Rom. 8, 6 ) [*]( 2 terra (pr. r 8. I.) G 5 terram L 7 merore LCSG 9 ai] si (i s. Z. a m. 2) S 10 faciae (bis) S facig (bis) G 11 terra (■— super a er.) SLG 15 terram S neç SG 16 et abscondi-sapit (infra text m. 2 adpos.) G 17 putet 81G 20 mortem (s. I. m. 2) C 21 inquid LM1 22 uindictas] uictam Ll exsoluit C' 23 interibit (b corr. ex u SMG 25 aufert b 28 iudea C )

342
fidelibus christianis, quam subiectionem meruerint, qui superbo regno dominum interfecerunt.