Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sex diebus in genesi consummauit deus omnia opera sua, septimo requieuit: sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta, quae nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum defectus est. sexto die in genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in nouitate mentis secundum imaginem eius, qui creauit nos, sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniux de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. uocatur Eua uita et mater uiuorum, quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque tractanda Christum et ecclesiam praeloquuntur siue in bonis christianis siue in [*]( 7 cf. Gen. 2, 1 sq. 16 cf. Luc. 16, 23 18 cf. Gen. 1, 27 20 cf. Col. 8, 10 21 cf. Gen. 2, 22 22 cf. Ioh. 19, 34 24 Ioh. 6, 53 ) [*]( 1 comphenderetnr LC cSprehendergmr b 3 si (i ex e a m. 1) L nlud S' 5 cuius.uiB (s er.) L cuiusque (que 8. l. SG) MSG sorditas (1 in ras.) L 8 septimo (sep in ras.) L etatibus C 11 a] ad L 14 igitur SXGX ad] in b 17 fl*, (ex fuit) L 21 dormienti (e ex a corr.) S coniux G' 22 moriente b 24 uiro C1 27 enucleatae L enucleate M 28 praelocuntur S. )

337
malis. neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri, et illud: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens. reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace noui testamenti essent duo in carne una, quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possemus?

Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ouibus et earum adipe suscipitur, ita noui testamenti fides ex innocentia gratiae deum laudans ueteris testamenti terrenis operibus anteponitur, quia etsi ante Iudaei recte illa fecerunt, in eo tamen infidelitatis rei sunt. quia Christo ueniente iam tempus noui testamenti a tempore ueteris testamenti non distinxerunt. dixit enim deus ad Cain: si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti. qui si obtemperasset deo dicenti: quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius, ad se conuertisset peccatum suum sibi hoc tribuens et confitens deo ac sic adiutus indulgentiae gratia ipse peccato suo dominaretur, non illo sibi dominante seruus peccati fratrem occideret innocentem. sic et Iudaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione et tempus salutis per gratiam [*]( 1 Rom. 5, 15 2 Ephes. 5, 31 sq. 6 Phil. 2, 6 sq. 22 cf. Gen. 4, 3 sqq. ) [*]( 2 pr. et] et (e in ras.) L ut SMG 4 hoc inquit SMG 6 (et 9) relinquisse GaSLaM* quij quo L 9 iudeorum G 10 adhesisse C 13 noster] nostri SMG 14 possimus CSG 17 innocentiae gratia S 18 iudfi ante b 19 iudei C eo] quo SG fldelitatis SIGl 23 optemperasset SMG ) [*]( XXV. Ang. sect. 6. ) [*]( 22 )

338
in peccatorum remissione cognoscentes audirent Christum dicentem: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam, et: omnis qui facit peccatum, seruus est peccati, et: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi, eritis, ad se conuertissent peccatum suum in confessione, sicut in psalmo scriptum est, medico dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. nunc autem ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere. elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis non quieuerunt; et regnante peccato in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius offenderunt in lapidem offenderunt et exarserunt odio aduersus eum, cuius opera uidentes deo accepta esse doluerunt illo, qui caecus natus iam uidebat, sibi dicente: scimus, quia peccatores deus non exaudit, sed qui eum coluerit et uoluntatem eius fecerit, hunc exaudit, tamquam hoc eis diceret: super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco.

Interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum, a quo discat, sed tamquam iudex reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit ille nescire se nec eius se esse custodem: usque adhuc quid nobis respondent Iudaei cum eos dei uoce hoc est sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? fallax enim Cain [*]( 1 Matth. 9, 12 sq. 4 Ioh. 8, 34 . 36 7 Ps. 11, 2 11 cf. Rora. 10, 3 13 cf. Rom. 6, 12 14 cf. Rom. 9, 32 17 Ioh. 9. 31 ) [*]( 1 remissionem C agnoscentes CSG 7 dicentes C1 dicentis L 9 et om. LCSGMb essent 81.G2 eorum] eodem SG 10 domi- narent LSG 20 abel Bacrificium SG occidaeur LMSIGI 24 ignorans Eug. (ed. Knoll p. 251): ignarus lib. b 26 respondet C 27 iudei C )

339
ignoratio Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris, mei? dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis sanctis uox diuina ludaeos. habet enim magnam uocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.