Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam et scribentem ad Corinthios emendasse, quod scripserat ad Romanos, aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, filium dei ex semine Dauid secundum carnem. qua tandem ratione id ostendit? quia non potest, inquit, utrumque uerum esse, et quod in epistula est ad Romanos: de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, et quod ait ad Corinthios: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. restat ergo, ut nos demonstremus, quam possit utrumque uerum esse et quam sibi haec duo non sint contraria. unum quippe eorum non esse Pauli nullo modo possumus dicere, quia nulla in eo uariat codicum auctoritas. etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur: factus, sed natus ex semine Dauid, cum graeca factus habeant, unde non ad uerbum, sed ad sententiam transferre uoluit dicendo "n at u m" latinus [*]( 2 I Tim. 1, 17 17 Rom. 1, 8 19 II Cor. f>, 16 ) [*]( 2 incorruptibili (corr. in ras.) L 5 genteip SlG, (m er.) LM cetere L 6 detestandam LlM'S]G* 7 cap. 4 Quid est sqq. b 8 eruditos (o ex u) S 11 apostolum paulum G 13 chorinthios C 14 scripsisse (isse ex erit corr. m. 2) C 15 rationem L 16 utrumque (que add. tn. 2) C 18 ei om. C 27 greca CSG habent Ci 28 sententiam (entia in ras.) L )