Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori et ad dinoscendum difficiliori ueritati, quod aut sic remanserit aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. inter hos enim sumus, quibus idem dicit apostolus: et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est. cui tamen ne intercluderetur locus et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque.uersandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis ueteris et noui testamenti. quae apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes ecclesiarum tamquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui seruiat omnis fidelis et pius intellectus. ibi si quid uelut absurdum mouerit, non licet dicere: auctor huius libri non tenuit ueritatem, sed: aut codex mendosus est aut interpres errauit aut tu non intellegis. in opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illi sacratissimae canonicarum scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum inuenitur eadem ueritas, longe tamen est inpar auctoritas. itaque in eis, si qua forte propterea dissonare [*](13 Phil. 3, 15 ) [*]( 6 epistolam L 8 aliquit L 9 noscendum C 10 ueritate 8 ueritate (e ex i corr.) GM sic om. b correptum Cl 13 apis dicit b 14 reuelauit Cb 16 adhimeretur C 17 questiones SG 18 stilis L 20 que C 23 quit L 27 sacra tissimae M )

321
putantur a uero, quia non, ut dicta sunt, intelleguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorue iudicium, quo uel adprobet, quod placuerit, uel inprobet, quod offenderit. et ideo cuncta eiusmodi, nisi uel certa ratione uel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur siue omnino ita esse, siue fieri potuisse, quod uel disputatum ibi est uel narratum, si cui displicuerit aut credere noluerit, non reprehenditur. in illa . uero canonica eminentia sacrarum litterarum, etiamsi unus propheta seu apostolus aut euangelista aliquid in suis litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare, quod uerum sit; alioquin nulla erit pagina, qua humanae inperitiae regatur infirmitas, si librorum saluberrima auctoritas aut contempta penitus aboletur aut interminata confunditur.