Hoc autem, quod aduersus inpietatem uestram ex apostoli Pauli epistula profertur, filium dei ex semine Dauid esse secundum carnem, omnes codices et noui et ueteres habent, omnes ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. exuimini ergo pallio fallaciae. quo Faustus indutus. cum sibi proposuisset tamquam interrogautem et dicentem: accipis apostolum Paulum? respondit: et maxime. cur enim non potius respondit: et minime, nisi quia fallax aliud quam id. quod falsum erat, respondere non potuit? quid enim accepit apostoli Pauli? non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum. de quo item dicit: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, ille autem adnuntiat nescio quem primum hominem nec de terra terrenum nec factum in animam uiuentem, sed de substantia dei id ipsum existentem quod deus est, membra sua uel uestimenta sua uel arma sua, id est quinque elementa cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. non secundum hominem, quem Paulus dicit de caelo, quem dicit etiam nouissimum Adam in spiritum uiuificantem, quem dicit factum ex semine Dauid secundum carnem, factum ex muliere. factum sub lege, ut eos, [*](10 cf. Rom. 1, 3 19 I Cor. 15, 45 Gcn. 2, 7 27 cf. I Cor. 15. 45 ) [*](2 si ibij sibi SLMG si ibi (si in ras.) P 3 uestustiores C 4 reced?ntioribus C praeferrentur (alt. r s. t.) SG praeferentur Lb preferrentur (r pr. et tur s. 1. a 1/1. 1) C 6 querunt C 10 epistole L 12 aecclesie C 13 fallacie LC 15 quur L 17 accipit C 22 sub- stantia (sub /'// r«s.) L 21 aliud nihil C )
317
qui sub lege erant, redimeret; de quo ad Timotheum dicit: memor esto Christum legum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum; in cuius exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: tradidi enim uobis in primis, quod et accepistis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas; et quiasepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas. et paulo post infert, quare hoc dixerit: si autem Christus praedicatur, quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis, quia resurrectio mortuorum non est? iste autem. qui interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: et maxime, haec omnia negat. nec Iesum ex semine Dauid uult accipere nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit uel concumbendo uel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat sed more scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueuerunt; sicut in genesi de Eua scriptum est: formauit eam in mulierem, cum commixta uiro non fuisset. nec ipsam mortem Christi et sepulturam et resurrectionem accipit, quandoquidem Christum dicit nec mortale corpus habuisse, ubi illa uera mors esset, nec illas cicatrices ueras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, uiuus adparuit; nec ipsam carnem nostram resurrecturam in corpus spiritale mutatam, sicut apertissime idem apostolus dicit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. unde discernens inter corpus animale et spiritale contexit, quod iam commemoraui de primo Adam et nouissimo Adam, deinde intulit: hoc autem
[*]( 1 cf. Gal. 4, 4 sq. 2 II Tim. 2. 8 4 I Cor. 15, 3 sqq. 9 I Cor. 15,12 17 Gen. 2, 22 22 cf. Luc. 24, 39 sq. I Cor. 15,5 251 Cor. 15,44 sqq. ) [*]( 6 pecatis C 7 rexurrexit (sec. r s. I.) C 8 scripturas (a a. i a m. f) L paulo] polo C 10 qui Cl 12 et (8. d ) S 15 corrupta iu 8. I. m. 2 add.) C 17 consueuerunt L' consuerunt C 18 mixta C 20 accepit GlLSxM* 2J Ca yis eis & paulus quod comm. G 23 quod et paulus (add. m. 2) S 24 spiritale (r ex 1 m. 2 corr.) C ) 318
dico, fratres. quoniam caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ne quisquam ipsam speciem carnis et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere uolens, quid nunc appellauerit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intellegi uoluit, quae tunc in resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: neque corruptio incorruptelam possidebit. et ne adhuc quisquam putaret non illud, quod sepultum fuerit, resurrecturum, sed tamquam alia tunica ponatur et alia melior accipiatur, uolens apertissime declarare, quia hoc ipsum in melius commutabitur — sicut uestimenta Christi in monte non sunt posita et alia sumpta, sed ipsa, quae fuerant, in melius clarificata sunt — sequitur et contexit dicens: ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur. et ne adhuc esset incertum, qui sint, qui inmutabuntur: in atomo, inquit, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos conmutabimur. adhuc forte dicant non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione conmutari, sed secundum animam, cum apostolus hoc non proposuerit, unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: sed dicet' aliquis, inquit, quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore ueniunt? hic tamen consequenter tamquam digito ostendit, unde loqueretur, et subiecit dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem.
[*]( 12 cf. Matth. 17, 2 13 I Cor. 15, 51.35 26 I Cor. 15, 53 ) [*](4 ante exprimere add. et SGMb, et del. m. 1 L 6 iuatorumj istorum 01 contexit L 7 coruptio C1 incoruptelam C 12 sed ipaa] ea ipsa (ea in ras.) G clarificata (ficata ex facta m. 2 corr.) C 14 dico uobis C resurgemus (e ex i corr.) SihiG 16 athomo SCM1 athomod LG 17 resnrgunt LSCi resurge*nt (e corr. ex u) MG 18 immutabimur SMG 19 corruptile Lx 20 inmutari SMG 22 questionis CS 23 resurgent b 24 tameg P iam b 25 subi?cit L 26 coruptibile C' induere (re in ras.) L 17 inmortaletatem C1 ) 319
haec ergo cum iste neget cumque ipsum deum, de quo Paulus dicit: inmortali, incorruptibili, soli deo honor et gloria amen, iste corruptibilem praedicet, quandoquidem substantiam eius atque naturam et totam timuisse, ne a tenebrarum gente corrumperetur et ut ceterae consuleretur, ex parte corruptam detestanda et abominanda eorum fabula somniat: quid est, quod etiam in hoc conatur fallere inperitos et in diuinis scripturis minus eruditos, ut interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: maxime, et inueniatur „minime* ?