AUGUSTINUS respondit: Hoc est. quod paulo ante dixi. quia ubi sic manifesta ueritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis uerbis sanctarum scripturarum exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium. quod prolatum est. falsum esse respondent. o uocem a ueritate fugacem, in amentia pertinacem! usque adeo inuicta sunt, quae aduersus uos de diuinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud, quod dicatis nisi eos esse falsatos. quae auctoritas litterarum aperiri. qui sacer liber euolui, quod documentum cuiuslibet scripturae ad conuincendos errores exeri potest, si haec uox admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? aliud est ipsos libros non accipere et nullo eorum uinculo detineri, quod pagani de omnibus libris nostris. quod Iudaei de nouo testamento faciunt, quod denique nos ipsi de uestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, uel de his. qui appellantur apocryphi — non quod habendi sint in aliqua [*]( 7 cf. Gal. 2. lK ) [*]( I tenentes (po4. en s. I.) C 2 proiecimus C 3 cordi] credi 7. 5 responderem L 8 et prior Cb nunc (exp. m. 1 et in superscr.) L 11 cap. XXTII LPSMG Agustinus L 12 ob»sessi (s er.) C 13 delucidis SG lallacie LM fallatie G 14 IVpperire LSMG 15 respoudeant (a m. 2 superscr.) sa 16 adea L 18 quae iam C aperit b 19 et quis b quis C liber (b ex u) M libere uolui L libere uolui S~ 20 scriptoris C couincendos C 21 animittitur LGl extimatur L 24 dec eteris 81 de uaens G I 25 hereticorum ("L 2H apocrifi S. (o if. l.) C apocvyfi LGM )
315
auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati de nescio quo secreto nescio quorum praesumptione prolati sunt —: aliud est ergo auctoritate aliquorum uel librorum uel hominum non teneri et aliud est dicere: iste quidem uir sanctus omnia uera scripsit et ista epistula ipsius est, sed in ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius. ubi cum ex aduerso audieris .. proba." non (confugias ad exemplaria ueriora uel plurium codicum uel antiquorum uel linguae praecedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est. sed dicas: inde probo hoc illius esse, illud non esse. quia hoc pro me sonat, illud contra me. tu es ergo regula ueritatis? quicquid contra te fuerit, non est uerum? quid? si alius simili insania. sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat: immo illud, quod pro te sonat, falsum est, hoc autem, quod contra te est, uerum est, quid acturus es? nisi forte alium librum prolaturus. ubi quicquid legeris. secundum tuam sententiam possit intellegi. hoc si feceris, non de aliqua eius particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem: falsus est. quid ages ? quo te conuertes? quam libri a te prolati originem, quam uetustatem, quam seriem successionis testem citabis? nam si hoc facere conaberis, et nihil ualebis et uidebis in hac re quid ecclesiae catholicae ualeat auctoritas. quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur. itaque si de fide exemplarium quaestio uerteretur. sicut in nonnullis, quae et paucae sunt et sacrarum litterarum studiosis notissimae
[*](3 ergo to s. er. a m. 1) L 4 est oni. SG isteiu GIS' isdem G2 5 epistola L in ea] mea S 6 aduersa S 8 plurimum 8 9 unde b 11 tues (e corr. m 1 ex i) L tuis SPMb tuuis (alt. u s. /.) S 13 qua} quia 8 qui MG atua G confringatur (r s. L> M confi*gatur (n er.) L conf*ringatur (1 er.) C 15 te (s. 1. m. 1) C aucturus i exp. m. 1 ) C 10 libri (ri in ras.) S libęri G 20 testemue (ue s. l. a m. 2) SG cital is (b corr. ex u) M 21 conaueris L uidebis scripsi: uides LPSGMCb 23 usque (arhl. m. 2) 8 26 conucrteretur C pauee (I. w. 2 add.) S 27 notissime L ) 316
sententiarum uarietates, uel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeauit, nostra dubitatio diiudicaretur, uel si ibi quoque codices uariarent. plures paucioribus aut uetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta uarietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. hoc modo quaerunt, qui, quod eos mouet in scripturis sanctis tanta auctoritate firmatis, inuenire uolunt. ut habeant, unde instruantur, non unde rixentur.