Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UNDECIMUS.

FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? et maxime. cur ergo non credis filium dei ex semine Dauid natum secundum carnem? non equidem crediderim apostolum dei contraria sibi scribere potuisse et modo hanc. modo illam de domino nostro habuisse sententiam. sed quia uobis ita placet. qui numquam sine stomacho auditis aliquid esse in apostolo cauponatum. ne hoc quidem nobis scias esse contrarium, si quidem haec uetus uideatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu. cum eum et ipse Dauid filium putaret ut ceteri. quod tamen ubi falsum didicit. interpolat et infirmat scribensque ad Corinthios. nos, inquit. neminem nouimus secundum carnem: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula. e quibus unum perhibet Iesum filium Dauid secundum carnem. alterum uero iam se neminem nosse secundum carnem. quae si utraque sunt Pauli. aut hac ratione erunt. qua dixi. aut unum ipsorum non erit Pauli. prosequitur denique: itaque, inquit. si qua est in Christo noua creatura. uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua. uides ergo eum ueterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est Iesum credidisse ex semine Dauid secundum carnem, nouam uero hanc secundam et permanentem, quia neminem iam nouerit secundum carnem. quapropter et alibi. cum essem, inquit, paruulus, ut paruulus loquebar, ut paruulus sapiebam, ut paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, quae paruuli erant euacuaui. quod si ita est, quid ergo et nos indignum [*]( o cf. Rom. 1, 3 14 II Cor. 5, 16 sq. 27 I Cor. 13. 11 ) [*](4 cap. XXII LSPMG 9 sthomaco L stomacho (h s. 1.1 M eauponatum (i. e. mixta s. 1. a m. 11 M 13 interpellat L 20 aut (jlll. b dixi (in marg.) SG 28 ut parunlus cogitabam o n. LCb 30 uacuaui SG deposui euacuaui C )

314
facimus, si nouam et meliorem Pauli tenentes confessionem ueterem illam ac deteriorem proicimus? aut si uobis secundum quod ad Romanos scribit credere cordi est, nobis quare licitum non sit secundum quod ad Corinthios dogmatizare? quamuis et hoc ad duritiam uestram ita responderim. alioquin absit apostolum dei, quod aedificauit, umquam destruere. ne se ipse praeuaricatorem constituat. ut contestatus est. uerumtamen si eius est prior illa sententia, nunc emendata est; sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, ipsius non est.