Certe Faustus dixit turbari nos posse, si nobis Iudae dixerint: quare tenetis uetus testamentum, cuius praecepta non obseruatis? quibus nos eiusdem scripturae uenerata atque seruata auctoritate respondemus. uos quid respondetis, cum uobis dicitur: quare tenetis euangelicos libros, quorum uos ad decipiendos inperitos confingitis sectatores, et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis uiribus obpugnatis? certe uidetis uos potius de nouo testamento quam nos de uetere obiectis respondere non posse. omnia enim quae in uetere scripta sunt, nos et uera esse dicimus et diuinitus mandata et congruis temporibus distributa. uos autem, cum uobis obiecta fuerint, quae in libris noui testamenti scripta sunt nec accipiuntur a uobis, deficientes in [*]( 2 lib. VI 2 111 Cor. 10, 11 ) [*]( 1 istam LCSGM ista [uiry. er.) P 2 iudeo C 6 rectę.e G . prenuntiabantur C 10 propriåe S1 dicitur om. b 11 reuelata (r paene s. I. m. 1) L sint (i ex u) C 12 in illis LCSMI G sunt autem SGMb 13 fines LxSlM*Gl 14 quod] quomodo C obiciam' ('add. nl. 3) P obiciamus b 15 manicheis C 16 nos] non 01 17 precepta C 19 respondimus LCMSlGl quid (d 8. I.) S 22 non* cred. (s uidetur er.) C 28 deficientibus 8'1. (ibus s. I.) G2 )
312
respondendo et manifesta ueritate faucibus pressis anhelitu saucio dicitis esse falsata. quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? uel potius quid aliud possent putere confossa cadauera mortuorum? et tamen confessus est Faustus non concupiscere aliena non solum se ex nouo testamento, sed etiam ex uetere didicisse: quod certe a suo deo non posset discere. ille quippe. si non concupiuit aliena. quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, noua saecula construxit? an dicturus est: prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupiuit. quod ab illa erat alienum? ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? an angustum antea fuerat regnum lucis? optandum igitur erat bellum, ut adquireretur de uictoria latitudo regnandi. quod si bonum est, et ante potuit concupisci, sed expectabatur, ut gens hostilis in bellum prior erumperet. quo quasi iustius expugnaretur. si autem non est bonum, quare inimico uicto super alienam terram crescere uoluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus plena felicitate uixisset? sed utinam uere isti haec ipsa praecepta uitae agendae, quorum est unum. ne concupiscamus alienum, uellent ex illis litteris discere, profecto mansuescerent et mites intellegerent etiam illa praecepta uitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori obseruanda congruisse et huic nunc tempori intellegenda congruere. nos autem quomodo uetus testamentum tamquam alienum concupiscimus. cum ea legamus, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos. in quos finis
[*](1 respon doZ pressis] praecessit L praessis SJfG'l Hanelitus (s infra lin.) L anelatu S anh elitus M 2 aucio M aliud (i s. I.) SG possint h expirare C prefocata (ca s. 1. nt. 2 superscr.) C 3 putsere C putare Lib 7 possit b alienam LS,' (m er.) MG 9 construit Lb 12 lucis optandum. Igitur SGL 13 quireretur S 15 priore rumperet L a quo] quo (d er.) PM quod LSG 18 contfiptus C suis (s fin. s. 1.) L 19 (et 22) precepta C 20 concupiscamus (mu s. I.) G 27 in illis LCSMG fines LSlM'Gl ) 313
saeculorum obuenit? puto, quod non concupiscit alienum. qui hoc legit. quod scriptum est propter ipsum.