Sed nouit ponere Parmenianus uerba prophetae dicentis: non sedi in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis non introibo. odio habui curiam nequissimorum. lauabo cum innocentibus manus meas et circumdabo altare domini, ut audiam uocem laudis et enarrem omnia mirabilia tua. domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae. ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum uiris sanguinum uitam \'meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus. nouit haec ponere Parmenianus et non curat aduertere, quemadmodum his uerbis sine ullo diuisionis nefariae sacrilegio seruiatur. species enim domus et locus tabernaculi claritatis dei in uasis est ut dixi non omnibus, quae tamen in una domo magna sunt, sed in his quae sunt in honore sanctificata, utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. in his quisquis dilexerit speciem [*](1 II Tim. 2, 20 5 II Tim. 2, 21 10 epist. Parm. Ps. 25, 4-10 21. 25 cf. Ps. 25, 8 24 cf. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 erat] fuit EI, om. F uasa sunt aurea (aurea sunt GH) (5 3 honorem DFHv autem] uero f contumeliam Dm2FHv, cf. infra et De bapt. IIII 13, 19. Cresc. IIII 26, 33 4 ipse om. Gv 5 honorem PFHv 6 contumeliam Dm2FHv 7 magna domo f separabat MPa, cf. e. gr. p. 128, 8. 171, 21 10 in] cum a concilio a facinorosis MPa 11 iniquiasimorum FH malignorum EI 13 uoces Fv laudis] add. tuae M 14 domine om. FH 19 repleta GH hoc Ma 23 non] add. in GHv 24 iis v bjnorem Dm2Hv domino utilia GHv 25 parata semper M )
133
domus dei et locum tabernaculi claritatis eius, tolerat ea quae sunt in contumelia nec propter haec relinquit domum, ne fiat ipse non uas in contumelia, quod tamen in domo toleratur, sed stercus quod de domo proicitur, et propter ipsam temporalem cum malis in una domo congregationem orat dicens: ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus, hoc utique orans, ne simul pereat cum his cum quibus eum simul uiuere caritas iubet, cuius sacrificium praemisit dicens: domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae. quia enim dilexi speciem domus tuae, et propter ipsam dilectionem tolero uasa quae sunt in contumelia, quia caritas omnia tolerat, ne simul cum eis perdideris animam meam. nonne apparet in his uerbis uox illorum, qui per Ezechielem prophetati sunt gemere et maerere ob iniquitates populi quae fiebant in medio eorum et, quia erant uasa in honore, proprium signum accipere meruerunt, ut, cum illi omnes inciperent uastari atque deleri, non deus perderet cum peccatoribus animas eorum? isti autem infelices, qui se ab omnium malorum congregatione tamquam triticum a paleis purgatos esse praesumunt, per istam uanitatem praeiudicauerunt sibi, ut in populis quibus praesunt iniquissimas et flagitiosissimas turbas non audeant corripere ut corrigantur, ne per hoc cogantur confiteri quod mali sunt et dicatur eis: \'certe tritico purgato loquimini: cur ei per has
[*](6 Ps. 25, 9-10 11 Ps. 25. 8 14 cf. I Cor. 13, 7 16 cf. Ezech. 9, 4 sqq. 18 cf. Rom. 9, 21. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 tolerabat M 2 contumeliam Dm2Hv relinquid Dtnl 8 contumeliam Hv 5 congregationis Dm1 8 repleta a 9 orat Gr iis v 10 iubet] omnia tolerans hortatur Gf cnius-lin. 14 omnia tolerat om. G cuius-lin. 15 animam meam om. EHI 14 contumeliam Dm2v 16 iezechielum DmlP iezechielem Dm2M 18 honorem Dm2EGHv 19 deus non v 20 autem] add. sunt Ma 21 omni f congregationes Dm1 22 purgatum EGI istam] add. enim Ma 23 praeiudicarunt v 25 quod] quia a 26 ei om. Ma ) 134
uoces tantam paleam commixtam esse fatemini?\' et ideo, quia iusti non sunt, non emendant et arguunt in misericordia, sed oleo adulationis impinguant capita eorum quibus ipsi esse capita uolunt, quoniam sub uno capite quod in caelo est in unitate corporis quod per totam terram est esse nolunt, ut merito plebibus eorum dicatur: qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt et conturbant semitas pedum uestrorum.