Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Postremo si prophetae posteros monuerunt, ut se ante tempus ultimae uentilationis a paleis corporaliter separarent et tali separatione cauerent tangere immundum et cum facinerosis non introirent, cur hoc non fecit Paulus apostolus? an palea non erant qui non ex ueritate, sed ex inuidia Christum annuntiabant? an immundi non erant qui non caste euangelium praedicabant, quos in illius temporis ecclesia fuisse testatur et cuius excellentissimam caritatem omnia tolerantem etiam posteriores imitati sunt? an immunditia non est auaritia, quam Cyprianus corde non tetigit et tamen inter auaros collegas pacatissime uixit? obsurduerat uidelicet aduersus uerba psalmorum, ut sederet in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis introiret, odio non haberet curiam malignorum et cum impiis sederet. an non erat conuenticulum uanitatis in eis, qui esurientibus in ecclesia fratribus largissimo argento nitere cupiebant? an non erant facinerosi, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant? an nequissimi et impii non erant, qui usuris multiplicantibus faenus augebant? ille uero lauabat cum innocentibus manus suas et circumdabat altare domini. ideo quippe tolerabat nocentes, ne desereret innocentes cum quibus manus lauabat, quia diligebat speciem domus domini, quae species in uasis honorabilibus [*]( 9 cf. Esai. 52, 11. Ps. 25, 4 11-12 cf. Phil. 1, 15. 17 14 cf. I Cor. 13, 7 18 cf. Ps. 25, 4-5 20 aqq.] cf. Cypr. de lapsis c. 6 24 cf. Pa. 25, 6 26 cf. Ps. 25, 8 ) [*]( 1 uitam longe positorum p nosce M 2 separentur v 3 noti] non MF, om. p 9 facinorosis MPa 10 apostolus paulus y 15 est om. F 17 obsorduerat P 18 facinorosis MPa 19 non om. D 20 uanitatum F 22 facinorosi MPa 23 an] an non erant P et impii om. v 24 fenus PEI foenus DM fenus cet. manus (om. I) suas cum innocentibus p 27 species] add. est F ) [*]( 9x )

132
erat. in magna autem domo non solum aurea uasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. et illa quidem sunt in honore, illa autem in contumelia. et mundabat semet ipsum ab huiusmodi, ut esset etiam ipse uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum paratum, nec propter uasa quae erant in contumelia se a domo magna separaret, sed eos in unitate illius domus arguens tolerabat a quibus se non imitando mundabat.