Qui ergo non uult sedere in conuenticulo uanitatis, non euanescat tyfo superbiae quaerens conuenticula iustorum a totius orbis unitate separata, quae non potest inuenire. iusti enim per uniuersam ciuitatem quae abscondi non potest, quia super montem constituta est — montem illum dico Danihelis in quem lapis ille praecisus sine manibus creuit et impleuit uniuersam terram —, per totam ergo istam ciuitatem toto orbe diffusam iusti gemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. non ergo quaerat separatos iustos, sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. non enim sedebit in conuenticulo uanitatis, quia ibi sedebit ubi conuersatur, audiet autem dicentem apostolum: conuersatio nostra in caelis est. ibi cum facinerosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit. in tali spe habitet, ut ad rem cuius nunc habet spem peruenire aliquando mereatur. non enim iam resurreximus sicut Christus [*]( 2 cf. Ps. 140, 5 6 Esai. 3. 12 9. 18 cf. Ps. 25, 4 12 cf. Matth. 5. 14 13 cf. Dan. 2, 34-35 16 cf. Ezech. 9, 4 20 Phil. 3, 20 21 cf. Ps. 25, 4-5 ) [*]( 1 paleam commixtam] commixturam p 3 inpingant M capita nolunt esse G nolunt capita esse H capita esse uolunt v 4 nolunt MEFI 5 est om. M 9 concilio y 10 tyfo Dml typho v typo (tipo G) cet. a om. MPEGHI 12 enim] autem fi per] sunt per Ma 13 supra GHv danielis MFGHIv 14 quem] quo Ma, cf. Petil. II 38, 91 praecisus om. EGHI implebit Dml 15 ergo] igitur y 16 sunt F sunt uel fiunt H 17 quaerat] quis EGHI quaerat quis Fv 19 conuersalntur P 20 nostra conuersatio F nostra autem (enim H) conuersatio p 21 facinorosis MPa exit F 23 habitabit EI nunc om. a speciem P )
135
aut iam cum illo sedemus in caelestibus, et tamen quia talem spem nobis dedit et per ipsam spem iam quodammodo ibi conuersamur, dicit apostolus: si autem resurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite, ubi Christus estin dextera dei sedens. quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. in illa uita nostra, quae abscondita est cum Christo in deo, non sedemus in conuenticulo uanitatis, quia, sicut idem apostolus dicit, simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, sed in spe, nondum in re. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. quam patientiam isti miseri perdiderunt et festinantes se ante tempus uelut a palea separare se ipsos esse leuissimam paleam uento ablatam de area demonstrarunt. quod ergo ait Sapientia teneamus: qui autem me audit, habitabit in spe et silebit sine timore ab omni malignitate. dum ergo habitamus in spe cogitantes non quod sumus sed quod erimus, quia filii dei quidem sumus, sed nondum apparuit quod erimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, in tali spe habitantes, quia haec habitatio cogitationis non habet malos, nec conuenticula uanitatis nec facinerosos nec iniquos nec impios patimur; et eos tamen non in spe, sed in re quae uidetur patimur, in
[*]( 3 Col. 3, 1-3 10 Eph. 2, 6 11 Rom. 8, 24-25 17 Prou. 1, 33 20 I Ioh. 3, 2 ) [*]( 4 ibi P 7 est] sunt M in illa-in deo om. EGI 9 idem om. 1 dicit apostolus 1 10 alt. simul] simul nos p 12 quis uidet EmlFv 13 uidetur F 15 dederunt M 17 quid M 18 habitat F 19 cogitemus EGI 20 quid-quid v simus M dei om. H, post sumus habet I quidem dei EFv 21 quia] quoniam F 23 tali] add. ergo F 24 cogitationis om. f 25 facineros Dml facinorosos MPa 26 non om. P sed in re Em2, om. cet. v uidentur D non uidetur P Hv (res quae uidetur est congregatio catholica; cf. p. 50, 25 et De bapt. 115, 24 ecclesia ... antiqua res est) ) 136
congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur, donec ultimo uentilabro a frumento palea separetur, donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in litore seligantur, donec haedi ab ouibus, cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu pauerunt, ad sinistram in ultimo segregentur.