Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Uae caecis ducentibus et caecis sequentibus! itane non timent ista dicentes, ne forte per tantam latitudinem orbis terrarum, qua fides Christi nomenque diffusum est, antequam se isti separarent, in aliqua parte terrarum ab Africanis regionibus remotissima iam hoc iusti aliqui fecerint, et adhuc isti in immunditiae quam illi fugerant contagione uiuebant? quis enim eis cauet, quis eos securos facit, si huiusmodi a malis separatio facienda est, antequam ab istis fieret, numquam factam fuisse tam longe, ut Afri omnino nescirent, sicut extremis illarum partium terris pars Donati prorsus ignota est? fortasse dicunt obesse sibi non potuisse quod ignorabant. sic ergo et illis terris obesse non potest quod gestum in Africa ignorant, etiamsi uera isti dicerent quae de Afrorum criminibus mentiuntur. si autem dicunt latere se non potuisse, si fieret, modo dicant per omnes orbis terrae partes quot schismata facta sint. nimium est quod interrogo: in ipsa Africa dicant Donatistae Carthaginienses uel quicumque sunt in uicinitate Carthaginis quot partes per Numidiam et Mauretaniam factae sint de ipsa [*]( 1 defensionem Fv praecisionis suae Ma, cf. p. 33, 17 5 oportuisse] potuisse p 6 sacramenta multa M 7 obs. iub.] obseruabantur I obseruari MEFGSv uidebantur EFGHv 13 terrarum-regioDibus om. M 14 aliqui om. a fecerant DM fecerunt H 16 eis] eos EGHI 17 an (hanc v) antequam Ma factura (g;,cl) F 18 afri eam M africa (-am GHI) a nesciret Fv in extremis Ma 20 dicent 7 24 quod DmlMa sc(h)isma factum sit Ma 25 dicuntilf 26 cart(carth-Em2G)aginenses DMEGH cartaginienses F uicinitate] ciuitate a cartaginis DMPFHI 27 quod DmlM mauretaneam P mauritaniam Ma sunt M ) [*]( LI. August. o. Don. I. ) [*]( 9 )

130
parte Donati. quarum omnium causas utique nosse deberent, ne forte iusti aliqui in regionibus suis malorum societatem congregationemque uitauerint et exierint inde, ne immundum tangerent, ne cum facinerosis introirent, ne forte isti iam ante aliquot annos in aliquo angulo Numidiae uel Mauretaniae separantibus se frumentis palea remanserint, et nesciunt. sed unde securi sunt, nisi quia certum habent bonos esse non potuisse qui se ab unitate communionis Donati, quae per totam Africam diffunditur, segregarunt, quia, si malos aliquos in sua uicinitate patiebantur, quos ostendere ceteris non ualebant, eos tolerare potius debuerunt quam diuidere se a tot innocentibus, quibus persuadere non poterant aliena peccata, etiamsi ea ipsi optime nossent? cur ergo haec innocentia non tribuitur orbi terrarum in tanta multitudine ac latitudine gentium quacumque Christi hereditas patet, ut certa atque secura sit eos, qui se bonos dicunt et se ab omnis terrae unitate seiungunt, eo ipso demonstrare quales sint? sibi enim iusti uidentur et spernunt ceteros et ideo non cantant canticum nouum, quia de superbia ueteris hominis extolluntur. ab ea quippe communione separantur cui dictum est: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. qui si uere iusti essent, etiam humiles essent; si autem humiles essent, etiamsi uere malos in suae uicinitatis congregatione paterentur, quos ab unitate Christi expellere non ualerent, caritate Christi tolerare deligerent. quomodo autem possunt de his ipsis, quos in sua uicinitate malos arguunt, iustum habere iudicium, cum temeraria caecitate tam longe a se positos ignotissimos criminantur? utrum enim uel ciues suos uel uicinos quos arguunt malos esse nouerint, incertum est orbi terrarum; quia uero ab eis, [*]( 3 cf. Esai. 52, 11 4 cf. Ps. 25, 4 20 Ps. 95, 1 ) [*]( 2 suis] illis Ma malorum] add. suorum Ma 4 facinorosis Ma. 5 aliquot] aliquod Dml mauritaniae MPa 6 remanserunt DMP 12 persuaderi MFHj 13 ergo om. M 14 ac latitudine om. Ma 22 etiam] et FBi, om. G 25 diligerent MPa iis v ipsis his P 27 positos] positissimoB M )
131
quorum longe positorum uitam nosse non possunt, temeraria. caecitate separantur, certum est orbi terrarum, et quia cum laude patientiae mali noti tolerantur, ne ignoti boni damnentur, certum est orbi terrarum. quapropter securus iudicat orbis terrarum bonos non esse, qui se diuidunt ab orbe terrarum in quacumque parte terrarum.