Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Sed incredibilis est caecitas hominum et omnino nescio quemadmodum credi posset esse in hominibus tanta peruersitas, nisi experimento uerborum suorum factorumque patesceret usque ad(eo) eos clausos habere oculos cordis, ut, cum commemorent sanctae scripturae testimonia, non intueantur in factis prophetarum quemadmodum intellegenda sint uerba prophetarum. dixit Hieremias: quid paleis ad triticum? (num) ipse recederet a paleis populi sui in quas tanta illa uera dicebat? dixit Esaias: recedite recedite, exite inde et immundum nolite tangere. cur ipse in illo populo immunditiam quam grauiter arguebat in una cum eis congregatione tangebat? legant quanta in malos populi sui et quam uehementer ac ueraciter dixerit, a quibus se tamen nulla corporali diremptione separauit. dixit Dauid: non sedi in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis non introibo. odio habui curiam nequissimorum et cum impiis non sedebo. legant quales ipse temporibus suis in illo populo tolerauerit, qui unctionis mystico sacramento tantum honorem detulit, ut id nec in sceleratissimo Saule contemneret, immo tantum ueneraretur, ut amplius omnino non posset. nonne, si eorum uerba factis eorum obiceremus, responderent nobis: \'nos plane cum talibus nullum habuimus in corde consortium nec tangebamus immundum ubi potest coinquinare contactus, id est consensione atque placito conscientiae recedebamus et exibamus ab eis, quia non solum talia non faciebamus, sed nec facientibus tacebamus\'? isti autem seditiosi et insani, qui [*]( 7 Hier. 23, 28 9 Esai. 52, 11 14 Ps. 25, 4-5 ) [*]( 3 uerborum] membrorum F 4 adeo eos scripsi ad eos (corr. adeo) Dml adeo MPH adeo se cet. v cordis oculos y cum om. EGHI 6 sunt EFGHv 7 ieremias DM iheremias EH 8 num addidi ipse] ut ipse MEFGI non ut ipse Hv tanta uera illa MPF t. illa et uera G illa tanta et uera EI t. inuectiua H 9 esayas D isaias Fv ysaias PEHI 10 sed cur EGI 12 tamquam P 13 nulla] in illa M 14 diremptione P diremtione D direptione cet. separauerit f in] cum p 15 consilio P concilio Ma facinorosis Ma 18 tolerauit Ma 23 coinquinari a 25 exiebamus ME quia] qui FHIv )