Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Si autem illi soli a Maximianistis uenientes non rebaptizantur qui cum suis baptizatoribus redeunt, sicut hi qui cum Praetextato et Feliciano redierunt, primo uideant, quemadmodum eiusdem schismatis baptismum extra eorum communionem foris aequaliter datum in aliis confirment in aliis exufflent, in parte honorent in parte uiolent. ita enim ubi uiolant rei fiunt, ubi autem confirmant reatus sui testes inueniuntur. si enim sic postea confirmarent, ut iam uiolare desinerent, non discrepatio, sed correctio diceretur; cum autem in quibusdam improbant quod in aliis adprobant, in his accusantur, in illis testimonium contra se dicunt. quaero enim, quare non baptizes eos, quos Felicianus in Maximiani schismate baptizauit: quia Christi baptismum acceperunt an quia Feliciani? si quia Feliciani, aput Maximianistas eum dedit damnatus, foris extra communionem uestram eum dedit; hoc est ille baptismus quod et Saluii Membressitani et aliorum talium. si autem quia Christi, plus aput te ualet pro baptismo Christi Felicianus in Mustitanis quam ipse Christus in omnibus terris, plus aput te ualet pro baptismo Christi sedens ad latus tuum ex damnato a te quam ille sedens ad dexteram patris ex crucifixo pro te. parcitur in paucissimis baptismo Christi ne Felicianus offendatur, et non parcitur ne ipse Christus in tot gentium milibus exuffletur. [*]( 1 et nulla Ma 2 exsufflatur Ma 8 hii DMPEm2FH 10 eorum extra M 11 exuflent D exsufflent MFGm2H 12 uiolanter ei Dml uiolanter rei Dm2 13 finnt] sunt [3 14 postea sic Iv 17 contra se testimonium MPa 18 quia] qui M 19 si] sed F 21 dedit eum Ma illud baptismus (sic) P illud baptisma Ma 22 mem(men-)bresitani a 23 in Mustitanis] mustitanus F 25 ex damnato] et damnatus Ma 26 et crucifixus Ma 28 exufletur D exsufletur P exsuffletur Ma )

128