Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iam ergo euigilent aliquando et intellegant quemadmodum propheta dixerit: quid paleis ad triticum? ubi enim dicatur prius considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. numquid in agro dici potest: quid paleis ad triticum, quando eadem radice portantur? numquid in area, ubi pariter triturantur? sed utique in horreo: quid paleis ad triticum? ueniet enim ille pater familias ferens uentilabrum in manu sua, mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam uero comburet igni inextinguibili. nam per aliam similitudinem omne triticum ouium nomine et omnis palea haedorum nomine significantur, quae duo pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. sed ueniet, inquit, filius hominis cum angelis suis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor separat oues ab haedis. et oues quidem ponet ad dextram, haedos autem ad sinistram. et dicet eis qui ad dextram sunt: [*]( 7. 11. 13. 15. 17 Hier. 23, 28 18 cf. Matth. 3, 12 23 Matth. 25, 31-34. 41 ) [*]( 4 frumenta ista M 8 paleas Gv 9 illi (i. e. illic) DPml illic (corr. ml) P ille Ma, cf. p. 125, 15 10 omnes eos EFGHI omnes intus eos v 14 prius om. a 19 et mundabit p 20 comburet om. M igne Hv 22 edorum F significatur Ma duorum EGH 24 inquid D 26 segregat FGI edis FGm1 27 a dextris et a sinistris M dexteram a edos M 28 eis-sunt] his (iis v) qui a dextris eius erunt y dexteram M )

124
uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. illis autem qui ad sinistram sunt dicet: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. tunc ergo implebitur prophetia: quid paleis ad triticum, quando haedis et ouibus non poterit pascua esse communis. si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam cui dixit dominus simile esse regnum caelorum dicere: \'recedite a nobis aut recedamus a uobis, donec omnes educantur ad litus et per angelos boni mittantur in uasa, mali autem proiciantur\', potest hoc tempore impleri quod dictum est: quid paleis ad triticum? sed qui congregationem suam iam frumentum purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tamquam pura palea uolauerunt, et qui se sub uno pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege domini separati sunt, et qui cum malis piscibus se congregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia dirruperunt. quodsi iam hoc tempore intellegamus fieri quod Hieremias ait: quid paleis ad triticum, nihil aliud recte intellegere possumus nisi quia in una quidem congregatione sunt, donec in fine uentilationis etiam corporaliter separentur, sed tamen tritico sursum cor est, paleae uero deorsum. palea quippe sua quaerit, non quae Iesu Christi, triticum autem thesaurizat thesaurum in caelo, et ubi est thesaurus eius, ibi et cor eius.

Sicut etiam beati Esaiae uerba intellegenda sunt, quae ille similiter non intellegens ad eandem sui erroris [*]( 5. 11. 19 Hier. 23, 28 7 cf. Matth. 13, 47 23 cf, Phil. 2, 21 24 cf. Matth. 6, 20-21 ) [*]( 3 sunt] erunt G, om. v ite maledicti Pi 5 impletur DPHv 6 edis F potest p 8 esse P est cet. v caelorum sagenae missae in mare (m. i. m. om. H) j3 9 recedemus v littus FIv 10 proiciantur foras 7 12 iam post qui tr. M 14 auolauerunt? 15 edis F 18 diruperunt MPEFHI disrumpant (s. a script. v) G disruperunt v 19 ieremias D iheremias EH 20 quia] quod Gi 22 tritici EGI 26 sic a beati om. y esayae DG ysaiae P uerba y(I- v)saiae Fy )

125
sententiam detorquere conatus est. quid enim ait Esaias? recedite recedite, exite inde et immundum nolite tangere. exite de medio eius et separamini, qui fertis uasa domini. numquid eadem totiens repetenda sunt, quomodo fiat separatio cordis a malis? immundum enim non tangit qui ad peccatum nulli consentit. exit autem inde, ut salua eius causa sit aput deum, si etiam disciplinam corripiendi et arguendi salua pace non neglegat. nam qui uult corporaliter quasi manifestos malos deserere, spiritaliter deserit latentes bonos, quos inexpertos et incognitos cogitur accusare, dum separationem suam conatur defendere.

Sed isti respondeant: si mundus est Felicianus, cur exiit de medio eorum? si uero immundus est, cur modo tangunt immundum? quodsi tunc immundus fuit cum foris esset, quos illic baptizauit immundi sunt, quia immundum tetigerunt. an omnes cum illo remeando mundati sunt? possunt ergo isti mundare foris baptizatos, quos in sua communione non baptizauerint? cur ergo alios rebaptizant? an a trecentis decem Bagai considentibus damnari aliqua forte dignatio est et ideo de toto orbe quisquis ad eos uenerit rebaptizatur, quia non meruit totus orbis istam dignationem, ut Bagaiensi concilio damnaretur? quid ergo? a Maximiano et a ceteris sociis eius ad Primiani communionem non redeuntibus quicumque baptizati uenerint, rebaptizantur an parcitur eis? si rebaptizantur. uiolatur dignatio Bagaiensis — in ea quippe etiam istorum baptizatores damnati sunt —; si autem parcitur eis, rogandi sunt isti, ut rursum ad oppidum Bagaiense conueniant et, si forte ille [*]( 1 epist. Parm. Esai. 52, 11 ) [*]( 1 conatur [3 esayas DG isaias EFv ysaias HI 4 eadem om. M quomodo] quoties quomodo Fv quotiens EGI 5 fit EGI 7 sit eius causa o. sit causa M 9 disserere Pml 13 est om. a modo] ergo F tangit p 14 immundum] mundum v 17 mundari foris baptizati MFGHv mundati foris baptizare EI baptizauerunt MFHj . rebaptizauerunt G 19 bagai (corr. bagaiensi) Dmlv bagau Emll bagaiensi MPFH bagaiensi concilio Em2G 21 ut a v 22 a alt. om. M 23 communicationem FH 24 uenerint] fuerint Ma)

126
numerus trecentorum decem iam consecratus est, totidem conueniant et illic sententiam contra totum orbem proferant, sicut aduersus Maximianistas protulerunt, ut, cum uoluerint aliquem rebaptizare ex aliqua orbis parte uenientem, pari priuilegio se defendat asserens ita sibi parci oportere, sicut ei parcitur quem Maximianista baptizat, quia iam non soli Maximianistae, sed etiam totus orbis meruerit concilio Bagaiensi damnari. deinde se ipsos a tam magna inuidia liberabunt, ut, cum coeperint iam non rebaptizare in ecclesia baptizatos quae per omnes terras est constituta, si quis eis mouerit quaestionem, cur iam non faciant quod antea faciebant, respondeant: \'quando ista faciebamus, nondum Bagaiensi concilio totum orbem terrarum damnaueramus; nunc autem rogati misericorditer concessimus, ut eos tali concilio damnaremus quali Maximianistas damnauimus, quorum baptismum non repetimus). quid ergo magnum est, quid difficile praestare omnibus gentibus tantam dignationem damnationis? an iterare baptismum orbis terrarum licet et iterare damnationem orbis terrarum non licet? etiam hinc securi sint; non inuenimus quo concilio tot gentes prouinciasque damnauerint. quosdam paucos in Africa damnauerunt, a quibus totius orbis iudicio superati sunt, nec ausi sunt postea damnare iudices aput quos superati sunt. quid enim esset impudentius, quid insanius? multo minus damnare potuerunt etiam in ceteris terrarum partibus constitutos, qui talibus ecclesiasticis iudicibus credere quam uictis litigatoribus maluerunt. et tamen Maximianistarum, quos trecenti et decem Donatistae Bagaiensi concilio damnauerunt, baptismus agnoscitur acceptatur admittitur, orbis terrarum autem, per quem Christi hereditas sic -exhibita est ut promissa est, in qua et ipsi ante paucos annos [*](21 iudicio] Arelatensi ) [*](2 sicut ad- om. Dml 4 parte orbis v 5 sibi ita f 6 solum a 7 meruit Pm2 11 ante a 18 etiamsi M 19 inueniemus p 24 qui] qui magis Ma iudicibus ecclesiasticis MPa 25 uoluerunt Fv 26 et om. Ma uagaiensi D 27 ammittitur D 28 autem terrarum Iv hereditas Christi v )
127
fuerunt, quem nullo iure damnare potuerunt, nulla saltem concilii peruersitate damnarunt, baptismus improbatur exufflatur iteratur. o sancta damnatio, quam Maximianistae meruerunt, et laboriosa innocentia gentium, quae aput illos propterea christianum nomen amisit, quia talem damnationis locum inuenire non potuit!