Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Nam hoc ipsum quod ait apostolus: cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere quam multi boni christiani faciunt de his quorum familiarius curam gerunt, ut, a quorum consortio potuerint separare quos tali correptione posse corrigi sentiunt uel quos omnino corrigi posse desperant, ne alios conloquiorum malorum contagione corrumpant, non dubitent facere. facit autem hoc bene, id est humili caritate ac benigna seueritate, qui sic praeest fratribus suis, ut eorum seruum se esse meminerit, sicut sese habet ipsius domini et praeceptum et exemplum. tunc enim fit et sine tyfo elationis in hominem et cum luctu deprecationis ad deum. sed non, quam facile de gradu clericorum quisque ab episcopo uel de numero pauperum quos pascit ecclesia uel de ipsa congregatione laicorum siue ab episcopo siue a clerico uel quocumque praeposito cui est potestas eximitur, ita ut cum eiusmodi a ceteris, quibus hoc praecipi potest, nec cibus sumatur, tam facile malorum multitudo in quolibet ordine ecclesiae potest a bonorum commixtione secludi et expelli. nam et in domibus suis quique boni fideles ita disciplinam suorum moderantur et regunt, ut ibi quoque obtemperent apostolo praecipienti cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere, cum et de filiis suis et de domesticis hoc faciunt uel fieri iubent., cum eos [*]( 5 I Cor. 5, 11 10 cf. I Cor. 15, 33 13 cf. Matth. 20, 26-28 24 I Cor. 5, 11, ) [*]( 1 et pacifice om. a 3 dirumpit (-pat I) PEFGI disrumpit Hv 6 quidem om. a cibum quidem MP sumere cibum simul F 7 faciunt om. Hv iis v quorum] de (in ras. E, del. F, om. I) quibus a ut] et G, om. H 8 consortio se Ma separari Dm2 10 dubitant GHv 11 ac Dv et cet. 12 suis om. R 13 habent a 14 fit et] fiet F fit (3 tipo MFH typo EGI 16 non] num P, OtM. Ma 18 clero Ma 19 potestas est F 21 non potest Ma 24 optemperent M 25 quidem om. a simul om. EFGH 26 domesticis Dm2Pm2 dome facis Dml domo pacis MPmla )
Sed iam cetera quae Parmenianus posuit testimonia uideamus. inter omnia, quibus eorum sacrilegus tumor apparet, . nullo se loco magis aperuit quam in eo, quod ausus est etiam illud ex Hieremia propheta ponere, unde persuaderet hominibus caecis communionem Donatistarum non solum ecclesiam ueram esse, sed etiam talem iam hoc tempore, qualis post ultimam uentilationem ecclesia sancta futura est. cui sacrilegae praesumptioni et nefandae elationi quid addi possit ignoro. et multis quidem locis sermonum suorum nihil aliud praesumere intelleguntur, sed aliquando uerecundantur, cum eos urgere ueritas coeperit, quando interrogantur uel utrum non habeant uel utrum non sint ipsi peccatores. uerumtamen in hoc prophetico testimonio inpiam uanitatem suam et nimiam peruersitatem apertissime prodiderunt. cum enim Hieremias sanctus uellet ostendere bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas, longe tamen esse disparia momenta morum finemque meritorum, quid paleis, inquit, ad triticum? Parmenianus autem cum uellet Tychonium refellere dicentem malos a bonis in unitate interim pro pace tolerandos et in fine ultimi diuini iudicii separandos, posuit hoc Hieremiae testimonium, quo peruersus atque errans peruersos et errantes ad turbulentissimas et sceleratissimas seditiones inflammet, ut, quisquis inflata mente carnis suae uidetur sibi aliquid esse cum nihil sit, se ac sui similes tamquam grana purgatissima existimans ad ecclesiae congregationem, in qua necesse est ut hi qui ad uitam aeternam pertinent eos qui ad ignem aeternum [*](3 cf. epist. Parm. 17 Hier. 23, 28 23 cf. Gal. 6, 3 ) [*]( 4 ex Hieremia propheta] hieremiae (Ieremiae v) prophetae MPa, cf. p. 49, 4. 73, 23 5 caecis] ceteris FGH, (ante hominibus tr.) y 6 hoc iam F tempore hoc M 7 praesumtioni DG 9 aliud quam Fv 10 sed om. EGI aliquando tamen EmlGIv aliquando uero Em2 ueritas (uita EGI) urgere (urguere F) MPa 11 uel om. f 13 et suam GHv 15 etsi F 16 disparia esse Gj 17 inquid D 18 tichonium FG. thiconium H 19 et-separandos om. M 20 finem P diuini om. a ieremiae D iheremiae EH 21 peruersus adque (sic) errans add. Dm2, om. Dml et] atque M 24 similes sui Fy 26 hii MH ii v )
Ammonet, inquit, Hieremias sanctissimus et infructuosas et steriles peccantium turbo ab honorata fruge iustorum discernit dicens: quid paleis ad triticum? o tubam furoris, o uocem execrabilis pestilentiae! numquid forte sic errat genus humanum, ut non agnoscat uentilatorem Parmenianum? an et ipse dat locum Donato et ad purgatam per eum massam se uenisse gloriatur? nam ille ante se Maiorinum nescio utrum dignetur agnoscere. an isti tres tamquam tria cornua cuiusdam uentilabri in manu domini fuerunt, per quos messis orbis totius mundaretur, et Africa electa est ubi purgata massa consisteret, cetera autem omnem terram palea separata uestiret? unde ergo tanti greges circumcellionum? unde tantae turbae conuiuiorum ebriosorum et innuptarum sed non incorruptarum innumerabilia stupra feminarum? unde tanta turba raptorum auarorum faeneratorum? unde tam multi per suas quique regiones notissimi tantundem uolentes sed non tantum ualentes Optati? quid ad haec respondetur? non sunt ista? an et hoc triticum est? uae impudentissimae negationi, si aput se ista non esse, uae sceleratissimae peruersitati, si frumenta esse responderint. postremo cur massam purgati tritici post tantae auctoritatis tridentem, id est Maiorinum [*](6 epist. Parm. 8 Hier. 23, 28 ) [*]( 2 iam] etiam F putet Fv 6 admonet Fi inquid ieremias D iheremias EH et om. Ma 7 ab] ad Pm1 honerata F 8 discerni Ma tuba-uox (3 9 exsecrabilis FGv 10 non om. M 15 totius orbis a 16 messis massa M ceteram Ma 18 unde ergo GHv conuiuarum a, at cf. uinulenta conuiuia Petil. IIS8, 195 innubtarum D 20 feneratorum codd. multa D 21 quique] quoque G, om. EI tantumdem FGHIv 22 tantumdem FGv respondent MFGH respondebunt y 25 cur om. a 26 trientem Ma, cf. lin. 13-14 tria cornua uentilabri )