Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

In hac uelut angustia quaestionis non aliquid nouum aut insolitum dicam, sed id quod sanitas obseruat ecclesiae, ut, cum quisque fratrum id est christianorum intus in ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens: ut non inimicum eum existimetis, [*]( 4 I Cor. 10, 27 7 I Cor. 5, 11 11 cf. I Cor. 5, 13 12 I Cor. 5, 11 25 II Thees. 3, 15 ) [*]( 1 id om. Hv per apostolum iuberi I 2 quibuslibet Gv 4 loco dicit a 5 uos] uero M 7 inquit om. Ma cibum quidem GI simul om. a 8 itaque cibum sumere om. a 9 cum eis om. GHv in (om. I) Christum crediderunt I in om. M aput quos om. Ma 10 quodj quae a 12 nominatur aut] n. et est MEI pr. aut om. p 14 sumere cibum Hf ante tempus] tempore F 15 uoluerimus Em2GHI 18 sumpturi Dm3 sumemus H sumere cet. v quod] quidem Eml, om. I quod quidem Gv prohibet apostolus EmlFIv 20 id om. a obseruet MmlF 24 ipse om. F 25 inimicum non Ma )

115
sed corripite ut fratrem. non enim ad eradicandum fit, sed ad corrigendum. quodsi se non agnouerit neque paenitendo correxerit, ipse foras exiet et per propriam uoluntatem ab ecclesiae communione dirimetur. nam et ipse dominus, cum seruis uolentibus zizania colligere dixit: sinite utraque crescere usque ad messem, praemisit causam dicens: ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. ubi satis ostendit, (ut), cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet. id est quando ita cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut uel nullos prorsus uel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio prauitatis, quanto diligentior conseruatio caritatis. tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur aliena est. tunc enim adiuuat praepositum potius corripientem quam criminosum resistentem; tunc se ab eius coniunctione salubriter continet, ut nec cibum cum eo quisquam sumat non rabie inimica, sed cohercitione fraterna; tunc etiam ille et timore percutitur et pudore sanatur, cum ab uniuersa ecclesia se anathematum uidens sociam turbam, cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest inuenire.

Ad hoc enim et ipse apostolus ait: si quis frater nominatur. in eo quippe quod ait \'si quis\' nihil aliud uidetur significare uoluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi qui inter dissimiles peccat, id est inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. in eo uero quod ait [*]( 5 Mattb. 13, 30 6 Matth. 13, 29 25 I Cor. 5, 11 ) [*]( 1 enim estis EGI fit om. j3 5 zizaniam M, item Im. 7 6 fortis Dml 8 ut addidi 9 omni modo M certa stabilitate certa p 10 cuiuscunque F cuiusque p 14 confirma.tio EI 15 frumentorum laesione F 17 anathematizatur codd. praeter D(v) 19 quisquam cum eo v 20 coercitione Dm2Iv coerti(-ci- GH)one EFGH 22 anathematizatum codd. praeter D(v). ) [*]( 8* )

116
\'nominatur\' hoc nimirum intellegi uoluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur id est famosus appareat, ut possit omnibus dignissima uideri quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. ita enim et salua pace corrigitur et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. propterea et de illo dixit quem tali medicina sanari uoluerat: satis est huic correptio haec quae (a) multis. neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto reuelatur, inlaesi euadere ab illorum uastatione mereantur — ad eum enim qui errare non potest clamant: ne comperdas cum impiis animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam —, ne, cum uoluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. ideoque idem apostolus, cum iam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos, ad eosdem Corinthios in secunda epistula scribens non identidem praecipit, ut cum talibus cibum non sumerent; multi enim erant nec dici de his poterat: \'si quis frater nominatur fornicarius aut auarus aut aliquid tale, cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere>, sed ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non [*]( 6 II Cor. 2, 6 11 cf. Ezech. 9, 4 13 Pa. 25, 9 22 cf. I Cor. 5, 11 24 II Cor. 12, 21 ) [*]( 6 huic est (esse I) f 7 haec correctio huic M haec om. p quae a multis scripsi ( αδτη orco -rūw nXstovtov) quae fit a multis Dm3Ma quae fit ei a (fit ei a s. l. m2) multis Pm2 11 iezechieli DMP 12 euadere om. M 13 perdas Ma impiis, deus, animam a 15 zizaniam M 20 idemtidem Dm2 itidem Ma praecepit G 21 nec (non H) cibum a 22 fornicator a post fornicator FHi\' post auarus G add. aut idolis seruiens 23 quidem om. Hml cibum quidem FGHm2Iv cibum sumere simul quidem E simul cibum M 24 humilet DM humiliet cet. v ad uos post uenero tr. Ma 25 iis v )
117
egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt. per luctum suum potius eos diuino flagello cohercendos minatur quam per illam correptionem, ut ceteri se ab eorum coniunctione contineant. consequenter enim dicit: ecce tertio hoc ueniam ad uos. in ore duum uel trium testium stabit omne uerbum. praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccauerunt et ceteris omnibus, quia si uenero iterum non parcam, quia probationem quaeritis eius qui in me loquitur Christi. quid aliud hic dixit: non parcam nisi quod superius ait: et lugeam, ut luctus eius impetraret flagellum a domino, quo illi corriperentur, qui iam propter multitudinem non poterant ita corripi, ut ab eorum coniunctione se ceteri continerent et eos erubescere facerent, sicut faciendum est, si quis frater in aliquo ceteris dissimili crimine nominatur? et reuera, cum contagio peccandi multitudinem inuaserit, diuinae disciplinae seuera misericordia necessaria est. nam consilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega, quia et impia superbia fiunt et plus perturbant infirmos bonos quam corrigunt animosos malos. sicut ille fidelissimus testis auaritiae collegarum, cum ea mala tribulationum, quae patiebatur illo tempore ecclesia, censurae diuinae disciplinaeque tribueret, commemoratis quos nouerat episcoporum pessimis moribus, qui esurientibus fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent, quid non, inquit, perpeti tales pro peccatis huiusmodi mereremur? et deinde adhibet testimonium de psalmis dicens: cum iam [*]( 5 II Cor. 18, 1-3 24 cf. Cypr. de lapsis c. 6 26 ibid. 28 ibid. ) [*]( 1 immunditiam (inmundic. M) et luxuriam MPml 2 fornicationem MP 3 minans f 4 se om. EGHI, ante contineant habent Fv 6 duum MP duu Dml duorum Dm2a 8 iis v 10 chvistus a 11 dixit hic MPa lugeam multos β 12 imperaret Dml 16 dissimilis nominatur crimine M nominetur v cum] si Ma 19 superbiaj et superba Ma 20 corrigant M 23 et disciplinae f 26 faenus sic DEI inquid D 27 eiusm di Cypr., cf. p. 109, 13 28 psalmo F )
118
pridem praemonuerit et dixerit censura diuina: \'si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerintsiiustificationes measprofanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. misericordiam autem meam non dispergam ab eis\\

Misericorditer igitur corripiat homo quod potest, quod autem non potest patienter ferat et cum dilectione gemat aut lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam uentilare. ut tamen securi de salute sua bonae spei christiani inter desperatos, quos corripere non ualent, in unitate uersentur, auferant malum a se ipsis, id est ut in ipsis non inueniatur quod eis in moribus displicet aliorum. cum enim dixisset apostolus: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit, tamquam illi responderent: \'quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut iudicium nostrum in aliquam cohercitionem non possimus exerere?\', auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, id est: \'si non potestis auferre malos ex medio uestrum, ipsum malum auferte ex uobis ipsis.\' quodsi quisquam uelit sic intellegere quod dictum est: auferte malum ex uobis ipsis, ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit, studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum nemo dubitauerit. et quis adhibendus sit modus temporaque seruanda, ne pax ecclesiae uioletur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia uisum [*]( 1 Pe. 88, 31-34 14 I Cor. 5, 12-13 19. 22 I Cor. 5, 13 ) [*]( 1 monuerit p et] ac Cypr. 2 derelinquerint P filii eius om. Cypr. 3 iustitias a prophanauerint MFGH 5 facinora] iniquitates a misericordiam-eis om. Cypr. 8 cum om. v aut] atque a 10 zizaniani M 12 ualeant Pml 13 a] ex G in moribus aliorum eis displicet y 14 quid] quo Fv 15 iis utroque loco v 19 aliqua co(coh-)ercitione a cohertionem MP possumus F exercere a 20 inquid Dml 25 pereundi F 28 quod] om. Dml qua P in praesenti Dm2 )

119
est necessarium disseruimus. haec qui diligenter et pacifice cogitat, nec in conseruatione unitatis neglegit disciplinae seueritatem nec immoderatione cohercitionis dirrumpit uinculum societatis.