Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando ueniant ad ueram sententiam istorum uerborum et intellegant unum populi principem dominum nostrum Iesum Christum, cuius ministri sunt boni, et ipsum rectorem ciuitatis illius Hierusalem, quae est mater nostra aeterna in caelis. cuius rectoris dignitati congruunt habitantes non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est- eis sancti eritis, quoniam *\' et ego sanctus sum, secundum-quandam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu munere illius, qui nos facit conformes imaginis filii sui. est et alterius mali populi diabolus princeps et rector eius ciuitatis, quae mystice Babylonia dicitur, quoniam principes et rectores tenebrarum harum id est peccatorum ipsum et angelos eius apostolus Paulus appellat, et illius ministri similes eius sunt, quia transfigurant se in [*](16 cf. Gal. 4, 26 18 Leu. 11, 45 20 II Cor. 3, 18 22 cf. Rom. 8, 29 .23 cf. Apoc. 17, 5 24 cf. Eph. 6, 12 26 cf. II Cor. 11, 14-15 ) [*]( 3 fuit et f et fuit G fuit DPFH cetera plebs fuit -M 4 factam Dm1 5 etiam illa quae] et (etiam G) illi qui ea EGI et illi qui etiam ea v 6 uestro om. p 7 communicatis Pm1 8 declamaret EI 10 eum se EI 12 habent M 16 ierusalem DFf hirusalem M, per compend. GH in caelis aeterna p 17 dignitatis Vml 18 quoniam et] quia M 20 in qua HI 24 quoniam] quem a principem Ma rectorem MGHIv 25 et pr. om. M apostolus Paulus appellat] appellat apostolus M apellat P 26 eius Dv eis G ei cet. qui M )

55
ministros iustitiae, sicut ille in angelum lucis, et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. sed istorum populorum atque ciuitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit uentilata; quod donec fiat omnia tolerat dilectio frumentorum, ne, dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur. \'-