Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Quid igitur iam ualet ad causam quod isti nobis obiciunt, quia per Esaiam dicit dominus de malis sacrificatoribus: facinerosus qui sacrificat mihi uitulum quasi qui canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui o offert thus in memoria quasi blasphemus? haec omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra ecclesiam dei toto sicut promissa est orbe diffusam altare sui schismatis erexerunt; quod eos sacrilegium omnes inuoluit, et quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde uel factis, ut haec audire mereatur, perniciem sibi infert, non illis bonis qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et maerent peccata et iniquitates quae fiunt in medio eorum, quamuis non se inde corporaliter separent; unicuique enim tribuit dominus secundum cor suum. nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes uel collegis bonis, sicut fuit Zacharias, uel popularibus bonis, sicut fuit Nathanahel in quo dolus non erat, quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus malus uel coepiscopis bonis [*](9 epist. Parm. Esai. 66, 3 18 cf. Ezech. 9, 4 20 cf. Ps. 19, 5 22 cf. Luc. 1, 5 23 cf. Ioh. 1, 47 ) [*](, 8 per-sacriifcatoribus) de malis sacrif. dom. per esaiam (ysaiam I Isaiam v) prophetam (om. v) dicit 1 x9 facinorosus codd. praeter Dml 10 ponit om. a 11 quasi qui Dm2 tus F in memoria (-am F) quasi blasphemus] quasi qui benedicat uitulo (idolo I) EI 14 orbe post toto tr. M 16 haec ut EGHv 17 post bonis add. v: qui accipiunt ab eis sacramenta eadem prophetam om. M 18 iezechielem DMPGH ezechihelem F et iniquitates om. a 20 deus EI deus tribuit v 22 zacharias fuit M bonis alt. om. a fuit alt. om. M 23 natanahel Dm1 nathanael MPp obesse potest M 24 bonis om. MPEFI )