Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Et illud quod scriptum est: secundum principem populi sic et ministri ipsius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes, si intellegerent quo [*]( 14 Esai. 59, 7 25 epiat. Parm. Eccli. 10, 2 ) [*]( 1 proiectas f] 3 receperunt M damnauer (sic) Dml 4 non obsunt Christi Iv tamen] enim M pace] parte M 5 in om. M 6 quicquid codd. praeter PF 7 non solum corporaliter post circumcellionum tr. M 9 quid M possent EFI possunt MGHv 10 carnem mortalem post uulnerat tr. M 11 uulnere] uulneratam Ma 12 perimit] occidit a 18 multis om. Ma 19 in unum y 26 est rector MEFGI 27 et om. Hv inhabitantes in ea M )

53
pertinet, nec nobis obicerent nec ipsi uana iactantia superbirent. nos enim, ut hominum spem, quae in solo deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus: maledictus qui spem suam ponit in homine, non intellegimus hoc loco principem populi et rectorem ciuitatis episcopum significari; non ideo, quia non possumus innumerabiles sanctos in catholica episcopos intueri, sed ne cuiusquam ut dixi spes hominis in homine collocetur et, si ei forte contingat in ea uiuere ciuitate, ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam peruerse intellectam istam scripturam quam peruerse ab istis intellegitur, et dicens ideo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi sic et ministri eius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes. contradicitur enim huic errori ueritatis ore dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicant ex cathedra Moysi et ea quae dicunt non faciant ex pestilentia sua, si illi faciant ea bona quae dicunt et non faciant mala quae faciunt, sicut praecepit dominus, nonne satis indicant non ita intellegendum principem populi et rectorem ciuitatis quomodo isti intellegunt, quia possunt esse populi boni et ubi fuerint episcopi mali, sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus? errantes enim in uerbis sanctarum scripturarum et, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant, [*]( 4 Hier. 17, 5 13 Eccli. 10, 2 16 Matth. 23, 3 18 cf. Matth. 23, 2 19 cf. Ps. 1, 1 26 I Tim. 1, 7 ) [*](2 spePml 7 possimus FHi catholica ifde (sede G) p 8 collocetnr in homine a 9 forte ei MPa 11 intellectam om. p 12 bonum] hominum Dml 13 qui Dml 14 et om. M est rector MEFI est om. H 15 et om. Mv 17 nolite facere v 18 dicant ex dicunt Dml dicunt Pa. 19 faciunt MPa an illae? 20 faciunt ea quae bona dicunt M dicant Pml faciant] faciuntilf faciant ea mala GHv 21 praecipitEv istaDml intelligendum esse v 23 quia possunt] possunt enim Ma et om. Ma 27 locuntur PEG )
54
ipsi potius secundum peruersitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur: \'ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis; et si communione sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, etiam illa quae pro pace tolerant unitatis, tales estis et uos omnes, qui et illi collegae uestro et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet\'. quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus nullus se ignorare respondeat.