Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt quod in ipsos retorqueri non possit nisi forte de ouis aspidum, quorum multum meminerat dictator ille sententiae plenarii concilii trecentorum decem, cum ex uniuersis prouinciis Africae conuenerunt? hoc certe nunc si uiueret Parmenianus non diceret nec ex propheta Esaia poneret aduersus nos: oua aspidum eruperunt. respiceret enim adiunctum collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi sed Donati, uelut integros denuo receperunt, qui et erant oua aspidum et eruperant. sic enim eos describunt trecenti decem plenarii concilii ore ueridico, sicut eorum gesta etiam proconsularibus gestis allegata testantur. haec enim certe concilii eorum uerba sunt: licetenimuiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo celari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt. haec oua aspidum iam eruperant iamque horribilia et male olentia cum uenenosis fetibus erant ab eorum communione proiecta, sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, [*](9 epist. Parm. Esai. 59, 5 14. 17 Sententia concilii Bagaiensis, cf. De bapt. II 12, 17 ) [*]( 1 solertia DMP 2 tam] tamen a quam] quos Fi 4 prophetico] proprio M in ipsis DMP 6 multum DP multo M ante multum H multo ante cet. v illae P illius v, ut legitur Cresc. III 19, 22 7 cum ex] qui cum a 8 nunc om. Ma 9 Isaia propheta v aduersum p 11 asuritanum M 15 gesta om. a 16 enim om. Gf certe om. M 18 aluus v 19 uda] uta D ut MPEGHI, om. F coaugula Pml 20 conceptus P euanescenti D (ti in ras. ml), P euanescente Ma, cf. Cresc. IIII 2, 2 21 celare F 23 iam om. [3 24 faetibus DM 26 quondam MF ) [*](4* )

52
etiam proiectos aspides reuocaret. aut si haec pro pace non obsunt, quid catholicis obiciunt quos conuincere nequiuerunt, cum ipsi receperint quos ore proprio damnauerunt? si haec pro pace non obsunt, obsunt tamen pro pace Donati, cui multum fauetur in iniuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur ammonitio dei est cauendae damnationis aeternae. nam ipsi uere sanguinem non solum corporaliter per furias circumcellionum, sed etiam spiritaliter fundunt, qui orbem terrarum, si possint, rebaptizare conantur. aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem uel uulnerat uel uulnere perimit, ille autem non fundit, qui seductas animas sacrilegio schismatis perimit, quare in schismaticos suos Maximianistas per eandem plenarii concilii sui sententiam talia dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, cum ab eis constet corporaliter neminem occisum, neminem uulneratum, sed insuper eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per iudiciarias potestates excluderentur? qualia multis ante separationem Maximianistarum, cum in uno pariter essent, multa fecerunt, eis qui priora ex parte Donati schismata fecerant. cui enim umquam schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cuius ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci uolunt, cum a sola ipsa uera unitate iustissime schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt?