Iam illud quo pertinet quod idem Parmenianus ex propheta Esaia nobis obiciendum putauit: numquid non ualet manus domini saluos facere aut grauauit aurem ne exaudiat? sed delicta uestra distingunt inter medium uestrum et dei, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus enim uestrae sanguine coinquinatae sunt et digiti uestri in peccatis; labia autem uestra locuta sunt iniquitatem et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur iusta nec est iudicium uerum. confidunt in uanis et locuntur inania, quia parturiunt dolorem et pariunt iniquitatem. oua asp idum eruperunt et telam araneae texunt, et qui erat de ouis illis manducaturus conterens inuenit olidum et in ipso basiliscum. tela eorum non erit ad uestiendum neque se operient de operibus suis. opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem eorum ad nequitiam currunt ueloces ad effundendum sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. contritio et miseria in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt? quos isto loco scriptura describit, ubicumque fuerint etiam inter bonos non obsunt bonis, sicut non obest palea frumentis, donec ueniat dominus areae ferens uentilabrum in manu sua et mundet aream suam, [*]( 5 epiat. Parm. Esai. 59, 1-8 27 cf. Mattb. 3, 12 ) [*]( 2 habent M 8 mendaciter om. p iactant M quia] quod MFGj approbant M 5 profeta D 6 adgrauauit M 7 ne] ut H ut non v distingunt sic DMPGl 12 meditantur Dm1 18 nec] non a 14 locantur sic DMPEFG inania (xeva) DP inania uel uana M uana FGHv mala EI 16 ruperunt Dm2EmlHmlI, cf. p. 51, 10. 14. U3 telas M areneae F texuerunt MmlPmlEGI 18 ergo eorum MEm2FGHv 21 illorum M 28 miseria] infelicitas EI 25 etiam] et EI, om. GHv 26 uenia Dml 27 et] nt a ) [*]( LT. AuguBt. c. Don. I. ) [*]( 4 )
50
frumenta recondat in horreum, paleam uero comburat igni inextinguibili; sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, quod per Ezechielem prophetam didicimus, illis uidelicet qui gemebant et maerebant facinora populi quae fiebant in medio eorum. unde, quia eos corrigere non poterant nec ab unitate populi dei se ullo modo separare debebant, pro merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt et in illorum perditorum uastatione atque interitu liberari. uerumtamen isti qui haec catholicis obiciunt cur non se respiciunt, quorum et cateruae gregum furiosorum huc atque illuc armatae ferro ac fustibus uolitant et tam crebris ubi potuerint stragibus nequaquam in tanta immanitate satiantur, ubi per busta cadauerum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra ordinem rerum diuinarum et humanarum diebus ac noctibus euagantur, tanta feruet ebrietas, ut inde insaniam cotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? horum pedes ad malitiam non currunt nec ueloces sunt ad effundendum sanguinem? ab istis non recedit iudicium, qui sibi etiam iniustissimas licentias inordinatae potestatis usurpant? istis non fiunt tenebrae, dum sustinent lumen in falso martyrio? nonne in media nocte ambulant et per diem, quandoquidem dicit apostolus: qui inebriantur nocte sunt ebrii? nonne isti cadunt in meridie quasi media nocte? quod quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam uidere non possunt, extra cuius unitatem quidquid
[*]( 4 cf. Ezech. 9, 4 17 cf. Esai. 59, 7 19 -21 cf. Esai. 59, 9 22 I Thess. 5, 7 23 cf. Esai. 59, 10. Hiob 5, 14 ) [*]( 1 recondit Pml 3 quod (qui Pml) per ezechielem (iezechielum D) prophetam didicimus (dicimus D) DP (cf. De bapt. II1, 2 quod etiam nos in scripturis sanctis didicimus) qui per ezechielem (ezechihelem F iezechielem MH) prophetam dicti sunt Ma 9 despiciunt M 10 et om. Ma. 12 in] tamen a 17 malitiam] malum f 19 qui sibi] quis M 20 isti M 21 sustinent (ava|iivoooi, cf. Roensch, It.2 p. 381) DP uon ualent sustinere Ma in alt.] isti in f 22 et] etiam Ma 23 nonne] non M cadunt] palpant Gy 24 in media a 25 constituta M 26 quicquid MGHI ) 51
operantur, quamuis magna sollertia et diligentia fieri uideatur, tam illis nihil prodest aduersus iram dei, quam nec aranearum telae possunt defendere a frigore.