Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato deum praeposuero. quantumlibet enim ament Donatum, plus timent deum; postremo, quantum ipsi ament Donatum, nos nouimus quia solus deus uerax est, omnis autem homo mendax. Christus ergo, qui super omnia deus est benedictus in saecula et qui uerissime de se ipso dixit: ego sum ueritas, cum serui eius ab eo quaererent, utrum uellet eos ire et colligere zizania, sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, Donatus autem dicit zizania quidem creuisse, frumenta uero esse deminuta. eligant isti cui credant. Christus id est ueritas dicit: ager est hic mundus, Donatus autem dicit agrum dei solam Africam remansisse. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania et exponit dicens: messis est finis saeculi, Donatus autem dicit per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separata. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: messores angeli sunt, Donatus autem dicit se atque collegas suos hoc fecisse ante messem quod ille dixit angelos in messe facturos. eligant cui credant. certe christianos se dicunt: Christum eis Donatumque proponimus. si uerba dant Christo, cor autem Donato, considerent qui sint. ego parco, non inuehor, non exaggero, dolorem meum melius premo quam promo. si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant et filii maligni, non Donato dicenti quod per mundum filii maligni tantummodo creuerint, filii autem boni usque ad solam Africam deminuti sint. quodsi [*]( 4 Roro. 3, 4 5 Rom. 9, 5 7 Ioh. 14, 6 8 Matth. 13, 30 11 Matth. 13, 38 14 Matth. 13, 30 15. 18 Matth. 13, 39 26 cf. Matth. 13, 38 ) [*]( 3 quantumlibet v 7 uia et ueritas EFI uia et (om. v) ueritas et uita GHv 10 esse om. M diminuta Ma 12 in sola africa Ma 16 per om. Mtnl partis] patris D 17 separari Ma 18 sunt angeli FHf 22 praeponimus F qui (quid EGl) sint considerent MPa 27 per totum mundum EGv creuerunt EFGv 28 diminuti Ma sunt MFGHIv quodsi] qui si M )

49
Christo credunt, non iam dicimus cum ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso euangelio pacem habeant, quod ab igne se conseruasse mendaciter iactitant, quia factis non probant.